The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Note: the source file numbers two successive chapters X 3.37.4; both are given here as transcribed. Per the register, X 3.37.4 = Ad audientiam.

Book III › tit. 3.37 De capellis monachorum et aliorum religiosorum

X 3.37.4 Dilectus filius M.

tit. De capellis monachorum et aliorum religiosorum · 4 glosses
Asserunt
Et male, quia licet in ecclesiis illis non possent esse plures monachi, non tamen Papa concederet quod soli monachi in singulis prioratibus singulariter ponerentur, quia illud esset contra concilium Lateranensem, supra, de statu monach., monachi. Et est expressum infra, de capell. monach., ad audientiam, unde litterae istae de conscientia Papae non emanaverunt. Ber.
Nulla mentio
Et sic patet quod si quis litteras impetrat contra aliquod ius sive concilium, non valent nisi fiat mentio de illo iure, supra, de rescript., nonnulli; et supra, de aetat. et qualit., eam te.
Occupationem
Sic infra, de sent. excom., si aliquando; C. de liber. caus., iubemus. Idem esset si per importunitatem petentis, C. de petit. bon. sublat., quisquis, lib. 10; arg. supra, de rescript., si quando.
Nolumus
Tamen si vellet, bene posset dispensare contra concilium, quia auctor illius concilii in parem non habuit potestatem, supra, de elect., innotuit. Et Papa maior est quam concilium, supra, de elect., significasti.

Note: the source file numbers two successive chapters X 3.37.4; both are given here as transcribed. Per the register, X 3.37.4 = Ad audientiam.

Book III › tit. 3.37 De capellis monachorum et aliorum religiosorum

X 3.37.4 Ad audientiam

tit. De capellis monachorum et aliorum religiosorum · 3 glosses
Idem Burdegalensi Archiepiscopo.Incipit Ad audientiam nostram · alleged in the gloss as de capell. monach., ad audientiam 2× per the register · find the allegations →
Diocesana
Id est, iurisdictionis. De hac lege notatur supra, de offi. ord., dilectus.
Generalis concilii
Hic vocat Papa Lateranensem concilium generale, quod habes supra, de statu monach., monachi. Sed concilium Innocentii semper sic appellatur.
Eisdem associent
Et ita episcopi compellere debent abbates, ne monachos per villas solos dimittant. Secus in canonicis regularibus, si eligerentur ad regimen animarum, nam illi non compelluntur alios secum habere, nisi id commode facere possint, supra, de statu monach., quod Dei timorem. Sed ibi est collegium, unde idem videtur de regularibus, scilicet quod non deberent esse soli in capellis.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.