The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.37 De poenis

X 5.37.7 Constitutus

tit. De poenis · 3 glosses
Idem Abbati et Fratribus Cryptae ferratae.Incipit Constitutus in praesentia · alleged in the gloss as de poeni., constitutus 3× per the register · find the allegations →
Ex confessione
Confessio enim in iure facta praeiudicat, supra, de transact., praeterea quarto; et supra, de confess., cum super; et supra, de confess., ex parte, ubi de hoc; et C. de confes., confessos; et ff. de confes., confessus.
Utramque
Sed videtur quod episcopus non inciderit in poenam, nam cum altera pars ei subtraxit pensionem, licite potuit petere procurationem, quia fidem non servanti fides non est servanda, supra, de iureiur., pervenit 2. Nam licitum est redire ad priorem actionem, cum ex parte altera non paretur pacto, arg. supra, de pact., cum pridem. De hoc dictum fuit supra, de elect., cum inter R. Econtra videtur quod illi potius praeiudicet qui ultimo incidit in poenam. Nam si uterque est in mora, semper ultima mora nocet, ff. de peric. et comm. rei vend., illud. Respondeo: hic propter par delictum neuter incidit in poenam, ff. de regul. iur., cum par. Et in delictis mutua fit compensatio, supra, de adult., intelleximus; et supra, de adult., tua; 32. q. 6, nihil; et ff. solut. matrim., viro. Io. Compensatio mutua fit, ff. de compensat., si ambo; et ff. de dolo mal., si duo. Haec decretalis decisa fuit in fine huius decretalis supra, de relig. dom., constitutus, et per illam poteris intelligere istam. Ber.
Absolutam
Praeferenda est enim opinio aestimationis pecuniario commodo, ff. de solut., cum ex pluribus; et ff. de usuri., in pecudum § ulti.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.