The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.28 De appellationibus, recusationibus et relationibus

X 2.28.46 Constitutis

tit. De appellationibus, recusationibus et relationibus · 10 glosses
Idem Cancellario Metensi.Incipit Constitutis in praesentia · alleged in the gloss as de appell., constitutis 2 7× per the register · find the allegations →
Metem
Ex una parte.
Adiuravit
Talis adiuratio loco iuramenti habetur, 2. q. 5, si quis presbyter; infra, de purg. can., nobilis.
Magis utilem
Ad hoc quidem de iure tenentur. Ille enim qui est doctior et sanctior est eligendus, 8. q. 1, licet ergo. Cuius comparatione caeteri grex dicantur, 25. dist., unum oratorium § nunc autem; et 1. q. 1, vilissimus; et 61. dist., in sacerdotibus. Licet talis sit eligendus, sufficit tamen si est idoneus, quia conveniens scientia toleratur in praelato, supra, de elect., cum nobis. Et sufficit quod non sit malus, 16. q. 7, monasterium; supra, de praesump., dudum.
Cantor
Sancti Salvatoris.
Maiori et saniori
Quasi a duabus partibus electus. Unde merito debuit praevalere, quod semper obtinet in electionibus, supra, de elect., quia propter. Et in aliis etiam negotiis ecclesiae, nisi a paucioribus aliquid rationabile ostendatur, infra, de his quae fi. a maior. par. cap., cum in cunctis.
Impotentiam
Impotentia praeveniens ex nimia senectute vel corporis debilitate bene nos repellit a promotione, 85. dist., archidiaconum. Sed hic non obiiciebatur talis impotentia, ut patet ex littera. Sed numquid est habenda ratio potentiae in electionibus sive divitiarum sive nobilitatis, sicut habetur ratio dignitatis? Arg. quod sic, 4. q. 3, in testibus; 30. dist., hoc scripsimus; 97. dist., nobilissimus; 41. dist., non cogantur; 24. q. 1, qui contra pacem; in Auth. de defensor. civit. § 1, coll. 3; et infra, de praeben., de multa; ff. de cust. reo., de custodia; et ff. fam. ercis., si quae sunt; et ff. de fid. instrum., mandatis; et C. qui bon. ced. poss., cum solito. Sed contra videtur ut paupertas praeferatur, 12. q. 2, gloria episcopi; et 12. q. 2, Socrates; 15. q. 1, illa, in fi.; ff. de var. et extraord. cog., praeses § est enim res quidem sanctissima. Solutio: si omnes aliae circumstantiae pares essent hinc inde, satis potest recurri ad divitias seu potentiam, ut per eas sublevetur ecclesia per iura praedicta. Item patet hic quod non recurritur ad dignitatem, cum numerus est longe maior ab alia parte, supra, de elect., dudum ad audientiam.
Explicare
Advertendum est quod hic deficit totus iste textus sequens secundum quod compertum est in registro, et incipit: nec appellatio quam post confirmationem obiecerat, confirmationis factum debuit impedire, quoniam a minori parte contra constitutionem maioris et sanioris nulla rationabili causa obiecta vel ostensa interposita fuerat, quia et decanus opponens rationabilem causam suae appellationis, nec opposuit nec ostendit. Nos ergo etc.
Rationabilem non fuisse
Ex hoc patet quod episcopus non tenebatur deferre appellationi praedictae, quia licet alius sit potentior, non fuit iusta causa appellandi, dum tamen alter sit idoneus. Et sic potentia huiusmodi vel nobilitas non praefertur. Sed ideo detulit, quia dicebat se velle aliam proponere coram Papa.
Aliam vellet obiicere
Ex hac littera satis colligitur quod aliam exceptionem, sive aliam causam possum proponere coram iudice appellationis, quam expresserim coram illos a quo appellavi, arg. ff. de appellat., scio. Et nova instrumenta et allegationes possum inducere in causa appellationis, C. de temp. appel., per hanc. Sed contra infra, de appell., dilecto filio; et infra, de appell., ut debitus. Quia non admittitur appellatio, nisi sit rationabilis causa expressa, ut ibi dicitur. Ergo si illam non expressit, postea non potest aliam exprimere propter quam non appellavit. In casu praesenti dico quod coram iudice appellationis possum opponere quacumque causam rationabilem volo, sive illam expresserim in appellatione sive non, ut supra, ut lite non cont., accedens 1; et supra, de fide instrum., cum Ioannes; et de hoc supra, de except., denique. Et multo fortius si protestatus sum me velle tunc aliam proponere, ut hic. Et si decanus aliam proposuisset, bene fuisset auditus. Sed nullam proposuit, quia non habebat quid obiiceret vel mutavit consilium suum, et superior tenetur illam admittere, quia si nihil opponeretur, ipse ex officio suo tenetur inquirere de ipsa electione et meritis electi, supra, de elect., cum nobis; et supra, de elect., nihil est; et supra, de elect., venerabilem. Immo si adversarius negligens esset, superior debet inquirere de exceptionibus peremptoriis, supra, de appell., constitutus, ne per surreptionem aliquis adipiscatur honores, supra, de elect., cum dilectus; et supra, de elect., cum nobis. Quid iuris sit in aliis casibus ab isto dicetur infra, de appell., dilecto filio. In hac sententia quantum ad casum praesentem erat Tanc. Alii, ut Io. et Dama. colligebant ex hac littera quod in casu isto non potest opponi alia exceptio quam fuisset expressa, cum succubuit in una nec licet variare, ne ecclesia diu vacet. Vel hic non fuit admissus, quia cum succubuit in una, praesumitur calumniose aliam proponere, 3. q. 10, placuit. Quod prius dixi teneas. Ber.
In modum exceptionis
Simile infra, de concess. praeben., post electionem, in fi. Sed cum isti detur actio ad impugnandam electionem, multo fortius exceptio debet dari ad impediendum, supra, de iureiur., quemadmodum. Quia turpius eiicitur etc., ut ibi. Et cui damus actionem, multo fortius et exceptionem, ff. de superfic., ait praetor § is autem; et ff. de regul. iur., invitus § cui damus. Praeterea qualiter potest iste electus pendente lite recipere dignitatem contra id 81. dist., tantis; infra, de accusat., omnipotens; et supra, de testib., non debet; et ff. de re milit., qui status? Io. dixit quod hoc ideo statuitur, quia praesumitur quod calumniose et differendi causa obiiciat, arg. supra, de elect., cum dilectus; et supra, de restit. spol., litteras. Immo videtur quod cum in modum exceptionis obiicitur crimen electo, nisi electus publice sit infamatus de illo crimine, quod differenda sit exceptio, infra, de accusat., accedens. Arg. C. de edict. div. Had. toll., quamvis; C. ad leg. Falc., Falcidiae. Et sic videtur quod iste sub conditione recipiat dignitatem, si innocens repertus fuerit, ff. de tutor. et curat., ei qui. Item patet hic quod licet aliquis sit exclusus a iure excipiendi, non tamen a iure denunciandi vel accusandi. Sic supra, de iureiur., quemadmodum, in fi. Simile infra, de concess. praeben., post electionem, in fi. Sed quare iste etiam post confirmationem non potest obiicere crimen in modum exceptionis, ut infra, de accusat., super his? Respondeo: ratione praesumptionis oneratur duriori modo agendi, quia de facili repellitur quis a denunciando, ut si fuerit inimicus vel criminosus qui denunciare non potest, cum se non correxerit, vel si non praemonuit, similiter est durum agere criminaliter propter poenam talionis, sed excipere potest quilibet crimnosus et excommunicatus, supra, de except., dilecti filii, in fi. Io. Alia ratio verior est, quia ulterius non posset obiicere crimen in modum exceptionis per confirmationem quam iste habuit. Et possessionem corporalem, quam mandat Papa dari huic, consequitur iste plenum ius a quo repelli non potest, nisi per denunciationem vel accusationem. Unde exceptio locum non habet, quia per exceptionem repellitur quis ab obtinendo, ut dicit illa decretalis infra, de accusat., super his. Et licet ibi sit confirmatus et habeat possessionem, nondum tamen plenum ius habet. Unde adhuc habet ibi locum exceptio. Sed hic non est ita. In decretali infra, de accusat., accedens, erat ille iam institutus per Papam, et non deerat sibi nisi sola executio quam Papa mandat fieri, nisi publice infamatus esset, quia executio differri non debet praetextu exceptionis oppositae, nisi opponeretur de falso, supra, de re iudic., de caetero; et infra, de crim. falsi, super eo.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.