Book V › tit. 5.34 De purgatione canonica
X 5.34.1 Nobilis homo
tit. De purgatione canonica · 8 glosses
Ex concilio Triburiensi.Incipit Nobilis homo vel · alleged in the gloss as de purg. can., nobilis — 1× per the register · find the allegations →
Ingenuus
Ingenuus est qui statim ut nascitur liber est, Inst. de ingen., in princ. Et dicitur hic ingenuus qui alias non est nobilis, ut differat sic ab eo quod dicit nobilis.
Fidelem
Id est, fide dignum qui de facili non peieraret.
Sciveret
Ipsa synodus vel alias extra synodum iudex.
Duodecim
Hoc intellige si visum fuerit iudici quod tot habeat, quia numerus compurgatorum arbitrarius est, arg. infra, de purg. can., ex tuarum; et 2. q. 5, omnibus.
Expurget
Intellige de eo qui infamatus est.
In furto
Qui enim condemnatus est vel pactus de furto infamis est, ff. de his qui not. infam., furti § pactus; et ff. de his qui not. infam., praetoris, quare ulterius ad iuramentum non admittitur.
Periurio
Periurus non admittitur amplius ad iurandum, ut 6. q. 1, quicumque; et 22. q. 5, parvuli. Quia praesumitur contra ipsum ex antecedenti vita, arg. 2. q. 1, in primis, ad fi.; ff. de accusation., si cui; et ff. de re milit., non omnes § a barbaris. Idem est de eo qui falsum tulit testimonium qui periurus est et in tribus peccat, supra, de crim. falsi, falsidicus.
Ingenuus non est
Arg. quod propter crimen perditur nomen dignitatis, sicut per monachatum amittit quis nobilitatem, 27. q. 2, scripsit. Unde privilegio ingenui gaudere non debet, qui ingenui mores abiicit, infra, de sent. excom., in audientia; et supra, de vit. et honest. cler., ex litteris; et supra, de cleri. coniug., ex parte; et supra, de apostat., praeterea; et supra, ne cler. vel mon. saecul. neg., sacerdotibus. Expurgabit ergo se quasi servus sive libertinus ad arbitrium iudicis, et aliter quam ingenuus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.