Book I › tit. 1.17 De fillis presbyterorum ordinandis vel non
X 1.17.2 Ad praesentiam
tit. De fillis presbyterorum ordinandis vel non · 3 glosses
Alexander III. Linconensi Electo.Incipit Ad praesentiam nostram · alleged in the gloss as de fil. presbyt., ad praesentiam — 1× per the register · find the allegations →
Tacito
Et ideo non valuerunt litterae, supra, de rescript., super litteris; et 25. q. 2, et si legibus.
Ministravit
Nullo medio, quia si media persona intervenisset, secus esset, infra, de fil. presbyt., ex transmissa; et infra, de fil. presbyt., ad extirpandas. Ex tunc enim si fuisset legitimus, licite posset ibi ministrare, alias non, infra, de fil. presbyt., nimis.
Non obstantibus
Quia impetratae sunt tacita veritate, simile supra, de aetat. et qualit., eam te. Secus si ex certa scientia illum recipi mandasset. Et sic est arg. quod non est semper obediendum litteris sine mandato Papae, arg. supra, de rescript., si quando; et supra, de aetat. et qualit., eam te.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.