Book IV › tit. 4.5 De conditionibus appositis in desponsatione vel in aliis contractibus
X 4.5.5 Super eo
tit. De conditionibus appositis in desponsatione vel in aliis contractibus · 6 glosses
Urbanus III.Incipit Super eo vero · alleged in the gloss as de cond. appos., super eo — 6× per the register · find the allegations →
Si pater
Sic infra, de cond. appos., per tuas. Sic ergo matrimonium contrahitur sub conditione, sicut et emptio vel alii contractus, ff. de contrah. empt., haec venditio. Nec obstat ff. de regul. iur., actus legitimi; actus enim illi non sunt contractus, sed quasi contractus.
Alieno arbitrio
Ubi enim substantia contractus confertur in arbitrium expressae personae non valet contractus, nisi ille arbitretur, C. de contrah. empt., super rebus. Sed testamentum in alterius voluntate expresse commissum non valet, ut si ita dicam, instituo te heredem, si Titius voluerit, ff. de hered. instit., si quis Sempronium; et ff. de condi. et demon., nonnumquam. Sic nec legatum expresse commissum in alterius voluntate, ut ipse det, sed ut arbitretur bene, ff. de leg. 2, in arbitrium. Sed pone, iste significavit hoc patri absenti, sed antequam pater consentiat, mutat voluntatem, et dicit quod nullo modo vult illam, etiam si pater consentiret. Pater hoc ignorans consentit, numquid est matrimonium inter eos? Videtur quod sic, ff. mand. vel cont., si mandassem; et supra, de rescript., ex parte decani; et supra, de procurat., mandato. Dico quod ex quo pater consensit, compelli debet ut illam recipiat, arg. supra, de despon. impub., de illis 1, in fi. Non est tamen matrimonium inter illos, unde si contrahat cum alia, tenebit, quia non dicitur consensus, nisi sit tempore quo pater consensit. Quia nec dicitur habere talem potestatem, nisi cui concessa durat, arg. ff. quod cui. univ. nom., item eorum § quod si actor. Quia ubi deest legitimus consensus, non est matrimonium. Ber.
Non improbet
Arg. contra, supra, de cond. appos., quicumque. Ibi loquitur de conditione inhonesta, quae tamen non est contra substantiam matrimonii, infra, de cond. appos., si conditiones. Io.
Alexander
Supra, de cond. appos., de illis. Ber.
Consensus
De praesenti, sic supra, de cond. appos., de illis; et infra, de cond. appos., per tuas.
Nequaquam
Sic hoc facit conditio apposita, quae suspendit contractum usque ad tempus conditionis extantis, ut dictum est supra, de cond. appos., verum.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.