The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.5 De conditionibus appositis in desponsatione vel in aliis contractibus

X 4.5.4 Verum

tit. De conditionibus appositis in desponsatione vel in aliis contractibus · 3 glosses
Idem.Incipit Verum cum alicui · alleged in the gloss as de cond. appos., verum 10× per the register · find the allegations →
Qualibet
Id est, aliqua de quibuslibet; sic 15. q. 1, mulier; et 1. q. 7, si quis omnem.
Conditione donatur
Si aliquis donet aliquod praedium ecclesiae sub aliqua conditione, puta ut illud restituatur Titio, si consul factus fuerit, vel consimile, statim tenet donatio. Vel quod restituatur eidem, qui donavit, vel heredibus suis, donum revocari non potest, nisi conditione adveniente; sic 12. q. 3, pontifices, in fi. Quilibet enim in traditione suae rei potest apponere pactum legibus non improbatum, ff. de pacti., in traditionibus; et C. de contrah. empt., si donationis, in fi. Et sic donatio statim tenet, licet possit per conditionem resolvi sicut venditio, supra, de pignor., illo; et ff. de in diem add., quotiens fundus. Sed huic intellectui contradicit verbum quod est in fine capituli, ea cessante. Unde expone, interposita conditione, id est, modo vel pacto. Unde nota differentiam inter donationem sub conditione et donationem sub modo: donatio enim sub conditione facta non tenet, nisi adveniente conditione, sive ea impleta, ff. de condi. et demon., qui heredi § ulti.; et ff. de condi. et demon., qui sub consitione; sic et venditio, ff. de contrah. empt., haec venditio; ff. de leg. 3, si tibi legatum; ff. locat. et conduct., insulam § ulti.; arg. infra, de cond. appos., super eo; et infra, de cond. appos., per tuas; et de tali non intelligitur haec decretalis. Donatio sub modo statim tenet et non revocatur, quamdiu modus servatur; modo illo non extante potest revocari, prout dictum est ab initio, si hoc dictum sit, ut revocetur, si modus non servetur, ut dicit in fi., et C. de donat. quae sub mod. vel cond., si doceas; et C. de donat. quae sub mod. vel cond., si praediorum. De tali donatione loquitur decretalis ista, et huic donationi concors, quod dicit, ea cessante debeat revocari. Sic ergo expone, conditione, id est modo vel pacto. Haec expositio probatur, ff. de manum. test., Maevia. Et fit sic: dono tibi hoc, ut singulis annis hoc facias, vel consimile aliquid, sive ut alimenta mihi praestes, alioquin revocetur donatio. Donatio sub conditione fit sic: dono vel lego si hoc feceris. Unde versus: scito quod ut modus est si conditio quia causa.
Debeat revocari
Sic ergo patet quod lex in donatione dicta servari debet, alias revocatur, C. de condi. ob caus. dat., dictam legem; et C. de condi. ob caus. dat., advocationis; ut et C. de revoc. donat., etsi perfectis; et C. de donat. quae sub mod. vel cond., si doceas; et C. de donat. quae sub mod. vel cond., si praediorum. Arg. contra C. de rescind. vend., ea conditione. Sed ibi non fuit dictum, quod venditio non valeret, si non satisisfecerit reipublicae, ubi ibi agitur tantum ad interesse, ut fiat quod convenerit, ut ff. de manum. test., Maevia. Et ex hoc videtur quod res tali modo donata, scilicet, ut non alienetur, alienari non possit; quod si fiat, revocabitur. Sed pone causam necessitatis alienandi imminere, puta debitum, vel redemptionem captivorum, numquid poterit res ista alienari, vel alia quae sic tradita est, ne alienetur, alias revocetur? Videtur quod sic, quia talis conditio, ne liceat alienare rem meam, reprobatur a iure, ff. de pacti., nemo paciscendo. Et casus isti excipiuntur a iure, 10. q. 2 § hoc ius. Arg. contra expressum est quod alienari non potest, ex quo prohibetur a donatore, in Auth. de alien. et emphyt. § sanctissimas, coll. 9; C. de reb. alien., sancimus; et C. de pac. inter emp. et ven., si quis ita paciscatur. Tanc. et alii quidam dicunt, quod in tali casu res tali modo sine conditione donata ecclesiae, ne alienetur, bene potest alienari, dummodo alias possessiones non habeat ecclesia. Quoniam si alias haberet, non posset alienari propter inhibitionem testatoris sive donatoris, in quo casu dicunt intelligendam dictam Auth. de alien. et emphyt. § sanctissimas, coll. 9. Quia ut dicit canon, pro captivorum redemptione res ecclesiae alienatur, 12. q. 2, aurum. Alii dicunt, quod verius videtur, quod res tali modo donata, ne alienetur, alienari non potest etiam pro redemptione captivorum, ut dicit dicta Auth. de alien. et emphyt. § sanctissimas, coll. 9. Quia non invenitur expressum contrarium in eo casu, ergo illi stabimus, et capitulum 12. q. 2, aurum, non loquitur de talibus rebus, sed de vasis tantum loqui videtur. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.