The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.5 De praebendis et dignitatibus

X 3.5.27 Dilectus filius

tit. De praebendis et dignitatibus · 6 glosses
Idem Vercellensi Episcopo.Incipit Dilectus filius G. · alleged in the gloss as de praeben., dilectus filius 2 23× per the register · find the allegations →
Vacaret
Ergo videtur a contrario sensu quod si tunc nulla vacabat, non tenerentur ratione illius mandati eum recipere, et sic videtur tantum unum mandatum. Sed videtur quod duo, quia mandavit eum recipi in fratrem, quod unum mandatum est et praebendam conferri. Et unum est consecutivum alterius. Unde statim tenebantur illum recipere, et postea beneficium conferre vel statim vel quam cito possent.
Receperunt
Hic consideratur tempus receptionis litterarum et non datae. Sic supra, de for. compet., licet ratione; supra, de rescript., capitulum. Sic in litteris impetratis contra usurarios, infra, de usur., quia frustra. Sic quandoque consideratur tempus oblati libelli, licet tunc non recte agatur. Si tamen postea incipit ius competere, perfici potest iudicium, ff. de pigner. act., si rem § ulti.; et ff. de rei vend., sin autem § 1. Arg. contra quia tempus datae est considerandum, supra, de rescript., eam te; et supra, de rescript., constitutus. Item arg. contra ff. ad exhib., tigni § ulti. Item arg. quod si iudex tempore impetrati rescripti sit excommunicatus et tempore receptionis absolutus, quod valeant litterae, arg. supra, de appell., super eo 2; arg. supra, de rescript., pastoralis, ad fi.; et ff. de iud., cum furiosus; et supra, de aetat. et qualit., praeterea; ff. de acq. hered., mutum. Io. Quod non credo. Immo litterae non valent, cum ab initio nullae fuissent. Unde postea per absolutionem convalescere non possunt. Quare ergo potius hic consideratur tempus receptionis, et in illa supra, de rescript., eam te; et supra, de rescript., constitutus, tempus datae? Hic consideratur tempus receptionis et non datae, quia quam cito vacat beneficium, pertinet collatio ad capitulum seu episcopum, cum statim possint beneficium conferre quousque interdicatur eis vel mandatum recipiant super hoc. Unde si vacat tempore quo litterae dabantur, non praeiudicat capitulo quousque ad ipsos mandatum perveniat, quia non tenentur divinare, infra, ut eccl. ben., ut nostrum. Unde collatio medio tempore facta legitima est, sed mandato recepto tunc primo praeiudicatur eis, unde postea non debent contrarium facere. Quod si fecerint, procederetur contra eos prout dicitur hic, nisi diceretur in mandato: quod si feceritis, illud decernimus irritum et inane, supra, de praeben., inter caetera; et supra, de praeben., dilecto. Sed in decretali supra, de rescript., eam te, consideratur tempus datae, quia tempore datae et tempore receptionis vacavit praebenda, et quia mandatum fuit capitulo de conferenda praebenda. Et capitulum non poterat conferre, quia non pertinebat ad ipsum sed ad episcopum, et archidiaconus fuit postea electus. Et sic mandatum sequitur ibi illum qui potuit conferre. Et satis mandabatur illi quando mandabatur capitulo, cum ipse tempore datae esset de capitulo. Unde ipse episcopus non poterat se excusare quod non recepisset mandatum. In illa supra, de rescript., constitutus, dicas quod cum aliquis impetrat litteras super beneficio, tunc si numerus statutus iuramento est firmatus in ecclesia contra quam impetrat, illud debet tunc dicere, alias non valerent litterae. Sed si tunc nullus esset statutus numerus, de eo quod non est mentio fieri non potest. Unde si postea medio tempore statuatur, non praeiudicat impetranti.
Duxerint conferandam
Videtur quod talis collatio non teneat, arg. infra, de concess. praeben., proposuit. Quia Papa ibi consimilem donationem cassavit. Item eo ipso quod Papa praecepit isti dari, prohibuit alii dare, ff. de condi. et demon., cum ita; et ff. de procur., Pomponius § sed et si qui. Item talis electio facta est contra legem animatam, quae durius agit quam inanimata, ff. de recepti., Celsus; et ff. de recepti., utique, in fi. Et ita nulla est, 10. dist., vides. Item ratione praecedentis denunciationis non valet quod factum est, C. de rei vend., si fundum; infra, de nov. oper. nunc., cum ex iniuncto; ff. ad leg. Falc., dolo; ff. de edend., quaedam § is autem. Sed verum est quod haec collatio tenuit licet contra mandatum Papae, ut satis patet hic, et infra, de concess. praeben., proposuit. Nec solum mandatum Papae sufficit ad hoc ut ius habeat, ff. de pigner. act., non est mirum § sciendum; et supra, de re iudic., cum aliquibus. Item licet canonici obligari videantur, ipsa tamen praebenda non est illi obligata, arg. ff. de poll., si quis rem; et ff. de contrah. empt., Titius. Et ita electio talis quantum ad canonicos non videtur canonica, sed quantum ad electum sic, sicut sacerdos in mortali existens quo ad se illicite celebrat, quo ad alios licite, supra, de cohab. cler. et mul., quaesitum. Sic donatio potest esse vitiosa, et tamen donum tenet, arg. infra, de iure patron., cura; et C. de rei vend., quotiens. Vel licet peccent recedendo a mandato Papae, non tamen peccant alium eligendo. Simile 27. q. 1, nuptiarum. Et ideo puniuntur, quia compelluntur illum recipere pro quo mandatum receperunt. Et hoc verum est, licet Papa mandet beneficium vacans vel cum primum vacaverit alicui concedi. Valet tamen collatio alii facta nisi clausula illa adiecta fuerit: quod si contra feceritis, id decernimus irritum et inane, supra, de praeben., inter caetera; et supra, de praeben., dilecto.
Non habet sufficiens
Et ita si non habet sufficiens, non nocet si de illo non fecit mentionem. Arg. est hic, et supra, de praeben., cum teneamur; et supra, de rescript., postulasti. De hoc dixi supra, de rescript., si proponente.
Recipi
Et sic patet quod prior electus non removetur, ut dictum est, licet contra mandatum sit receptus. Sic infra, de his quae fi. a maior. par. cap., ex ore.
Assignari proventus
Sic supra, de praeben., dilectus filius 1, in fi. Istud additum fuit quod non erat in antiqua compilatione.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.