The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book IV › tit. 4.17 Qui filii sint legitimi

X 4.17.3 Transmissae

tit. Qui filii sint legitimi · 6 glosses
Idem Rothomagensi Archiepiscopo.Incipit Transmissae nobis tuae · alleged in the gloss as qui fil. sint legit., transmissae 4× per the register · find the allegations →
A vicinia
Multum valet in talibus fama viciniae, supra, de praesump., illud; et supra, de probat., per tuas; 3. q. 4 § item saepe; 35. q. 6, si duo.
Spurius
Id est, non legitimus vel naturalis. Quia forte susceperat eum de alia muliere, vel ante matrimonium, vel durante matrimonio, et ita spurius.
Negabant
Talis negatio praesumptionem inducit contra illum, sed praeiudicium non generat. Quia licet aliquis negetur filius, nihilominus de inofficioso testamento agere potest, ff. de inoffic. testam., si instituta § ei qui. Sicut econverso licet appellatur filius, non tamen succedit cum aliis, si probatur quod non sit filius, C. de testament., neque professio; et C. de hered. instit., si pater; et C. de probation., non nudis.
Mota
Sed quis provocavit hic ad iudicium? Planum est quia filii legitimi provocaverunt, ut patet per litteram supra, ubi dicit: quibus paternam hereditatem petentibus; et ex eo quod dicit: noluit stare iuri, fuit excommunicatus. Ipse enim hereditatem possidebat vel partem, unde isti petebant illam dicentes ipsum non fuisse legitimum. Sed quomodo isti poterant agere, cum parentes istorum viverent, ut videtur ex eo quod dicit: standum est verbo viri et mulieris. Quia de hereditate viventis agi vel pacisci non potest, C. de pacti., de quaestione. Nec dicitur hereditas nisi mortuo eo cuius fuit, ff. de hered. vel act. ven., si hereditas. Dicunt quidam quod illi erant facti monachi. Vel forsitan pater concesserat eis hereditatem totam, retentis aliquibus fructibus pro victu suo et uxoris. Vel potest dici quod isti iam mortui erant, et quod dicitur: standum est verbo viri et mulieris, scilicet, quod dicebant illum publice filium suum non esse dum vivebant, arg. supra, de probat., per tuas. Et merito statur verbo illorum, quia non est versimile quod paterna pietas contra illum mota fuisset, si filius fuisset, supra, de praesump., afferte; C. de adopt., cum in adoptivis § si vero; et C. de inoffic. testam., si mater; 23. q. 4, ea vindicta, circa princ. Et nullus affectus vincit paternum, C. de curat. fur., cum furiosus § quis enim. Et affectio causam suspicionis removet, ff. de ritu nupt., non solum § de uno. Et ideo eis etiam creditur, quia iste numquam fuit in possessione filiationis, quia viciniae fama hoc habebat, cui in talibus creditur cum verbo viri et mulieris, arg. supra, de praesump., illud; et 35. q. 6, si duo.
Indiciis
Per indicia enim fit probatio, C. de rei vend., indicia; et C. de rei vend., cum super; et C. de fid. instrum., debitores; et supra, de probat., per tuas; et C. fam. ercis., in ipsius; et C. de pacti., pactum quod. Ex quo negatur filius, cum non sit in possessione filiationis, eum oportet probare, ff. de probation., quotiens quaereretur; et ff. de probation., ei incumbit; et ff. de probation., imperatores. Et viderentur sufficere huiusmodi indicia, si probet quod illi tenebant eum pro filio, et ille eos pro parentibus, et maxime si fama viciniae consentiat, ut dicit decretalis supra, de probat., per tuas. Et quia natus est de illorum matrimonio, quia is filius est quem nuptiae demonstrant, ff. de in ius voc., quia mater. Et dicit lex quod debet probare se filium, si negatur filius a patre, ut ff. de lib. et post., si posthumus § ulti., vers si quis ita; et ff. de his qui sui vel alien. iur. sunt, nepotes § filium, arg.; alias est lex.
Et testibus
Quibus probantur indicia, quia res ista vere probari non potest, nisi per indicia exteriora, ut dictum est, et hic est arg. quod statur praesumptioni, scilicet, dicto patris et matris, donec probetur contrarium, 1. q. 1, si quis a simoniacis. Et quod praesumptio contrariam admittat probationem, supra, de praesump., quia versimile; et supra, de renunciat., super hoc; et ff. quod metus cau., non est. Arg. contra, scilicet, quia praesumptio praesumptione rescinditur, 11. q. 3, absit; et 34. dist., quorundam; et supra, de praesump., cum in iuventute; et C. de episc. et cler., eum qui; ff. de in int. rest., divus; sortiori praesumptioni statur semper. De hac materia dicitur supra, de spons., is qui.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.