The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.20 De corpore vitiatis ordinandis vel non

X 1.20.2 Cum de tua

tit. De corpore vitiatis ordinandis vel non · 3 glosses
Idem Cisterciensi Electo.Incipit Cum de tua · alleged in the gloss as de corp. vitia., cum de tua 2× per the register · find the allegations →
Canonici
De concubinatu, et ideo contra ius commune, supra, de elect., cum in cunctis. Unde sequitur ex multa dispensatione.
Cum consilio
Ergo isti suffraganei delegati consentur, arg. 50. dist., studeat. Sine quorum consilio super macula illa nihil disponere debet, alias non valeret, supra, de elect., cum in veteri.
Visum fuerit
Ita quod idoneum sit et iustum, quod eis videbitur, supra, de elect., causam quae; et ff. locat. et conduct., si in lege; et ff. de oper. pub., si libertus. Item pone quod habeat unum oculum maiorem alio, numquid removebitur propter hoc? Videtur quod non, ff. de aedil. edict., qui clavum § 1. Et hic non determinat quid facere debeant, unde arbitrio istorum relinquitur, infra, de offi. deleg., de causis; et ff. de iure delib., si servus § 1.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.