Book I › tit. 1.20 De corpore vitiatis ordinandis vel non
X 1.20.3 Ex parte B.
tit. De corpore vitiatis ordinandis vel non · 4 glosses
Clemens III. Variensi Episcopo.Incipit Ex parte Bartholomaei · alleged in the gloss as de corp. vitia., ex parte B — 1× per the register · find the allegations →
Nicaeni concilii
55. dist., si quis per aegritudinem; et 55. dist., si quis a medicis.
Absciderint
Ex indignatione, scilicet, nulla causa superveniente, 33. dist., maritum. Quia si ex causa superveniente hoc fecit, puta timore leprae, non imputatur, infra, de corp. vitia., ex parte M. Et ideo isti ordinari prohibentur qui sani se abscindunt, quia quasi homicidae sui ipsius iudicantur et Dei conditioni inimici, 55. dist., si quis absciderit. Et quia praesumitur quod omne turpe in alium faceret qui hoc in seipso ausus est attentare, ff. de aedil. edict., cum autem § excipitur. Sed quare aliquis iniicit sibi manus, cum membrorum suorum nemo sit dominus, ff. ad leg. Aquil., liber homo suo nomine. Religione enim et non ferro quaerenda est castitas, 23. q. 5, tunc salvabitur, ad fi.; arg. infra, de corp. vitia., significavit. Et quod dicit, effectaverint, ut ab aliis, etc., intelligas cum effectu, quia cognitionis poenam nemo meretur, de poen. dist. 1, cogitationis.
Iudicium
Quia aetas illa nescit quid videat, C. de fals. mon., quoniam; et C. de fals. mon., si quis super; et 3. q. 7, infamis § tria.
Apostolorum
55. dist., eunuchus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.