Book I › tit. 1.20 De corpore vitiatis ordinandis vel non
X 1.20.4 Significavit
tit. De corpore vitiatis ordinandis vel non · 4 glosses
Idem Ravennati Archiepiscopo.Incipit Significavit nobis R. · alleged in the gloss as de corp. vitia., significavit — 3× per the register · find the allegations →
Obsequium
Sed in hoc displicuit, quia non ferro, sed religione quaerenda est castitas, 33. q. 5, tunc salvabitur, in fi.; et supra, de corp. vitia., ex parte B.
Virilia
Talem appellat lex morbosum, ff. de aedil. edict., sin autem; arg. 55. dist., si quis absciderit. Et etiam homicida reputatur, 55. dist., qui partem.
Officium
Sicut baptizare, poenitentiam dare, et alia officia propter officium missae, et alia similia quae solis sacerdotibus sunt concessa, 16. q. 1, adiicimus; de conse. dist. 4, constat.
Nostra
Et ita dispensatio est, quia deponi debet qui iniusto errore superatus seipsum absciderit, 55. dist., si quis absciderit; et 55. dist., qui partem; 33. dist., maritum. Non enim licet alicui servire in corpus suum, cum nemo sit dominus membrorum suorum, ff. ad leg. Aquil., liber homo suo nomine, 1. resp. Et sic in hoc casu potest dispensare episcopus cum dicat auctoritate sua, quod credo etiam sine auctoritate domini Papae in aliis amissa.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.