Book I › tit. 1.20 De corpore vitiatis ordinandis vel non
X 1.20.6 Exposuisti
tit. De corpore vitiatis ordinandis vel non · 5 glosses
Idem Militensi Episcopo.Incipit Exposuisti nobis quod · alleged in the gloss as de corp. vitia., exposuisti — 2× per the register · find the allegations →
Manu
Idem esset si amisisset digitos, propter quod impediretur ad frangendum Eucharistem, infra, de cleri. aegro., presbyterum; et ff. de aedil. edict., idem Offilius. Secus si impediretur per amissionem digiti, supra, de corp. vitia., de presbytero. Sed propter carentiam dentis non impediretur, nec dicitur morbosus, ff. de aedil. edict., cui dens.
Enormi
Secus si pro minori, supra, de corp. vitia., de presbytero; supra, de corp. vitia., cum de tua.
Defectu
Id est, irregularitate.
Promoveri
Quia abbas debet esse sacerdos, ut supra, de aetat. et qualit., ut abbates.
Tacuerit
Ordinandus enim impedimentum suum tenetur prodere, 50. dist., quia simpliciter; et 54. dist., si servus. Sed quare iste removetur ab abbatia? Si dicis propter irregularitatem, contradicit supra, de aetat. et qualit., tuam; et 16. q. 1, legi; et 50. dist., accedens; arg. Dixit Io. quod potius removetur propter scandalum quam propter irregularitatem, quod non credo. Immo irregularitas sufficit ad remotionem, et quia hoc tacuit fraudulenter, et abbates de iure debent ad ordines promoveri. Alias si culpa sua impediuntur, repelluntur, supra, de aetat. et qualit., ut abbates. Et capitulum illud 50. dist., accedens, non dicit quod ille sit abbas, sed sollicitudinem in monasterio debet habere, puta syndicus vel cellarius, potius ad laborem quam ad honorem. Decretalis illa supra, de aetat. et qualit., tuam, quae videtur contraria, loquitur de dispensatione propter necessitatem. Quod abbas talis debeat esse sacerdos, est arg. supra, de elect., ne pro defectu. Ibi aequiparatur regularis et cathedralis ecclesia, unde videtur quod sit nomen honoris, et nihilominus oneris et laboris. Unde dicit Gregorius: omne enim quod hic eminet plus afficitur moeroribus quam honoribus gaudet, 23. dist., nervi.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.