The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.22 De clericis peregrinis

X 1.22.1 Tua nos

tit. De clericis peregrinis · 6 glosses
Alexander III. Cenomanensi Episcopo.Incipit Tua nos duxit · alleged in the gloss as de cleri. peregri., tua nos 3× per the register · find the allegations →
Statutum
98. dist., per totum.
Quinque
Ideo enim quinque exiguntur, quia dubitari consuevit de sigillo unius episcopi. Si enim de illo constaret, id solum sufficeret, infra, de probat., post cessionem; vel per testes, infra, de cleri. peregri., tuae fraternitatis.
Incogniti
Ex quo enim incogniti sunt, explorandum est cuius fidei et innocentiae sint, 42. dist., quiescamus; ff. naut. caup. stab., debet § servorum.
In suspensione
Quod hic dicitur, intellige de his qui in ecclesiis recipi postulant tamquam clerici. Caeterum si tamquam viatores vellent celebrare secreto, permittendi sunt, infra, de cleri. peregri., tuae fraternitatis; et arg. de conse. dist. 2, non prohibeat; et 7. q. 1, episcopi.
Actibus
Nam per actus sequentes praesumitur de praeteritis, et econverso, 34. q. 2, cum per bellicam; et 6. q. 1, qui crimen; ff. de re milit., non omnes § a barbaris; et 2. q. 1, in primis; 50. dist., si quis diaconus; et 77. dist., quicumque.
Poterit dispensare
Id est, ex benignitate recipi poterunt.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.