Book I › tit. 1.23 De officio archidiaconi
X 1.23.3 Ea quae contra
tit. De officio archidiaconi · 5 glosses
Gregorius III. Archidiacono Salonitano.Incipit Ea quae contra · alleged in the gloss as de offi. archidiac., ea quae — 4× per the register · find the allegations →
Ea quae
De isto archidiacono habetur 74. dist., gesta; et 74. dist., honoratus; et 74. dist., ubi ista didicisti.
Cimilia
Per hoc intellige omnia vasa ecclesiae, arg. 12. q. 2, apostolicos, et custodia horum potius pertinet ad custodem sive thesaurarium, sed ut dixi in proximo capitulo consuetudo attenditur, ubi non est thesaurarius, hoc forte pertinet ad archiadiaconum, ut hic videtur.
Negligentia
Praelatus enim non solum tenetur de dolo, sed de culpa lata, et levi ad instar tutoris, C. de peric. tut. vel cur., si res pupilli; et C. arb. tut., quicquid. Sed etiam de negligentia, ut hic patet, cum etiam propter negligentiam removeatur, infra, de offi. custod., custos ecclesiae; 1. q. 1, si qui episcopi § ecce cum honoris; et 81. dist., dictum; et arg. 18. q. 2, si quis abbas. Sic etiam iudex propter negligentiam removetur, C. de off. praef. praet. Orien., si quod; et ff. de cust. reo., carceri; et ff. de cust. reo., non est. Quod potest intelligi cum negligentia crassa est, arg. 1. q. 1, quicquid; et ff. de ver. sig., magnam; et arg. supra, de ordin. ab ep. qui ren. epi., requisivit, in fi.
Reatu
Arg. quod negligentia praelati mortale peccatum est, 81. dist., dictum; infra, de reg. iur., quamvis.
Custodiae
Ad ipsum etiam pertinet cura et sollicitudo totius ecclesiae, 25. dist., perlectis; et infra, de offi. archidiac., ad haec.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.