The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.41 De regulis iuris

X 5.41.10 Quamvis

tit. De regulis iuris · 1 gloss
Gregorius in Registro.Incipit Quamvis causae · alleged in the gloss as de reg. iur., quamvis 4× per the register · find the allegations →
Pastor nescit
Quia pastor seu praelatus inquirere et corrigere debet subditorum excessus, alias sanguis eorum de praelatorum manibus requiretur, supra, de offi. ord., irrefragabili, 1. resp., cum suis concordantiis ibi positis. Et sic non habebit excusationem. Pastor enim qui tacet, consentire videtur, 43. dist., sit rector, ibi: pastorem enim etc.; 83. dist., error. Quare non potest uti pro defensione sua verbo Apostoli: mundae sunt manus meae a sanguine etc.; 43. dist., Ephesiis. Unde et tales deponi debent propter negligentiam; 71. dist., dictum; et 1. q. 1, si qui episcopi § ecce cum honoris. Item pastor tenetur de custodia, ff. locat. et conduct., qui mercedem; 23. q. 4, tres personas. Et si dicatur quod dolo eius periit et ipse neget, ipsi incumbit probatio, cum ipse ratione officii sui debeat custodiam habere, supra, de offi. archidiac., ea quae. Et si dicit amissam ovem, probet ille dolum abfuisse. Sicut argentarius probare debet se amisisse rationem casu, ruina vel incendio, ff. de edend., si quis ex argentariis § ulti. Et idem in deposito, supra, de deposit., bona fides, cum suis concordantiis.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.