The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.23 De officio archidiaconi

X 1.23.8 Significasti

tit. De officio archidiaconi · 2 glosses
Idem.Incipit Significasti · alleged in the gloss as de offi. archidiac., significasti 0× per the register
Auctoritate
Hoc ideo dicit quia sine auctoritate et conscientia sui episcopi nullus debet promoveri ad ordines, et alius episcopus talem ordinare non debet, quod si factum fuerit, talis ordinatio rata non est quo ad suum episcopum, qui eis interdicit executionem, 9. q. 2, nullus alterius; et 9. q. 2, placuit; et infra, de paroch., nullus. Et interdicenda est talibus executio ordinis sic suscepti, supra, de temp. ord., quod translationem. Episcopus tamen potest cum talibus dispensare, et recipere eos in illis ordinibus, 9. q. 2, Lugdunensis.
Litteras
Et ita patet quod archidiaconus non potest dare litteras commendatitias ad ordines suscipiendos, sed solus episcopus, 71. dist., extraneo; et de conse. dist. 5, non oportet; et 68. dist., quamvis. Arg. tamen contra quod hoc possit, supra, de offi. archidiac., ad haec, vers. in quadam, ad fi. Non contradicit, quia licet illos examinet, et praesentet illos suo episcopo, non tamen potest illos alii episcopo praesentare. Hoc intellige cum episcopus est praesens. Si vero episcopus absens esset extra parochiam suam, et necessitas vel utilitas ordinandorum immineret, tunc posset illos praesentare aliis episcopis per quos ordinetur, quia absente episcopo supplet vices illius, arg. supra, de offi. archidiac., ut archidiaconus; et supra, de offi. archidiac., ad haec. Sic et archipresbyter, infra, de offi. archipresb., ut archipresbyter; vel vacante ecclesia, infra, de maior. et obed., cum olim. Et hoc intelligo si archidiaconus habet hoc de consuetudine, alias non, nisi haberet speciale mandatum ab episcopo.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.