Book I › tit. 1.43 De arbitriis
X 1.43.14 Compromissum
tit. De arbitriis · 1 gloss
Idem.Incipit Compromissum · alleged in the gloss as de arbitr., compromissum — 1× per the register · find the allegations →
Heredes
Hoc sumptum est de legibus illis, ff. de recepti., diem § 1; et ff. de recepti., sed et interpellatur § si ab altera parte. Secus est in iudiciis. Iudicium enim transfertur ad heredes, quamvis de heredibus mentio non fiat, C. de iureiuran., authen. principales. Et hoc ideo quia arbitria stricti iuris sunt. Compromissum vero non extenditur nisi ad ea tantum, de quibus expresse in compromisso cavetur, supra, de arbitr., cum dilectus; et ff. de recepti., non distinguemus § de officio; nec ad alias personas, ut in legibus praedictis. Sic pactum personale non extenditur ad heredes quandoque, ff. de pacti., idem in duobus § personale; et ff. de pacti., iurisgentium § pactorum. Si alterius partis tantum heredis mentio etiam fiat, morte nihilominus solvitur compromissum. Unde ex utraque parte debet fieri mentio heredum, alias non transit ad heredes, ut dicit lex praedicta ff. de recepti., sed et interpellatur § si ab altera parte. Unde melius diceretur in compromittentium heredes, et ita solvitur compromissum per mortem alterius compromittentus, supra, de arbitr., ex parte. Et per mortem alterius arbitrorum, supra, de offi. deleg., uno delegatorum. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.