Book I › tit. 1.9 De renunciatione
X 1.9.15 Dilecti filii
tit. De renunciatione · 4 glosses
Gregorius IX. Agathensi et Uticensi Episcopis.Incipit Dilecti filii conventus · alleged in the gloss as de renunciat., dilecti — 2× per the register · find the allegations →
Insufficientem
Propter insufficientiam debet removeri, 18. q. 2, si quis abbas. Item propter negligentiam praelatus repellitur, 1. q. 1, si qui episcopi § ecce cum honoris; et iudex similiter, C. de off. praef. praet. Orien., si quos. Et sic bene debet admitti renunciatio, si fiat debito modo propter insufficientiam, supra, de renunciat., nisi § pro defectu, in fi.; et supra, de renunciat., post translationem § item. Et Papa hic admittit illam propter negligentiam, infra, de offi. custod., custos ecclesiae. Et magister propter insufficientiam debet removeri a docendo, C. de prof. et med., grammaticos seu oratores, lib. 10.
In manibus
Quia ad quem pertinet confirmatio, ad ipsum pertinere debet resignatio, 18. q. 2, abbas pro humiliatione. Et ideo talis renunciatio non tenuit, arg. supra, de renunciat., quod in dubiis. Sed quantum ad se bene tenuit, quia non posset repetere. De hoc dictum fuit supra, de renunciat., quod in dubiis. Tamen compellitur postea cedere, sed hoc contingit propter insufficientiam.
Cedere
Nec ad aliam abbatiam se transferre, supra, de consuet., cum venerabilis.
Electionem
Si non tenuit renunciatio, non tenuit electio. Sic si aliquis non est legitime destitutus, alius in locum illius non fuit legitime institutus, 3. q. 6, haec quippe; et infra, de accusat., ad petitionem; simile 81. dist., tantis; et 7. q. 1, praesentium. Item arg. quod si principale non tenet, nec id quod ex eo secutum est, infra, de fide instrum., inter dilectos; et C. de legi. et const., non dubium. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.