Book II › tit. 2.27 De sententia et re iudicata
X 2.27.3 Non potest
tit. De sententia et re iudicata · 1 gloss
Idem.Incipit Non potest quemquam · alleged in the gloss as de re iudic., non potest — 1× per the register · find the allegations →
Sacerdotum
Id est, episcoporum trium in causa diaconi. In causa presbyteri sex ad minus, 15. q. 7, si autem; et 15. q. 7, felix. Sed numquid debent omnes concordare ad hoc, ut teneat sententia? Videtur quod sic ex eo quod dicit concors, supra, de translat., inter corporalia. Sed sufficit quod maior pars concordet in unam sententiam, et satis dicetur tunc concors, quia quod maior facit pars, valet, ff. ad municip., quod maior; 65. dist., sane; 65. dist., non debet; et 65. dist., episcopus. Sed in causa episcopi non tenet sententia nisi omnes concordaverint iudices, quibus causa per Papam committitur, 6. q. 4, si quis episcopus criminaliter accusatus; et 6. q. 4, si quis episcopus criminaliter in iudicio. Et est speciale in causa episcopi. Aliud speciale ubi non tenet sententia plurium notatur supra, de rescript., pastoralis, in princ.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.