Book III › tit. 3.1 De vita et honestate clericorum
X 3.1.3 Ut quisque
tit. De vita et honestate clericorum · 5 glosses
Ex concilio Maticensi.Incipit Ut quisque presbyter · alleged in the gloss as de vit. et honest. cler., ut quisque — 1× per the register · find the allegations →
Plebem
Id est, populum. Quaecumque sit ecclesia, sive plebs sive capella, ut supra, de fil. presbyt., proposuit.
Clericum habeat
Arg. quod ecclesia dedicari non debet nisi dos pro duobus ad minus sufficiat clericis, 1. q. 2, placuit; et de conse. dist. 1, nemo.
Epistolam
Sic acolythus debet legere epistolam, contra 34. dist., si subdiaconus. Hoc intellige in necessitate in ecclesiis illis ubi non sunt subdiaconi, alias intellige secundum illud 49. dist., quoniam videmus. Nec diaconus etiam epistolam legere debet, quia videretur ab ordine suo recedere, 74. dist., si qui clerici; arg. de conse. dist. 1, consecrationem; et de conse. dist. 1, tabernaculum, in fi.; et 92. dist., in sancta. Sed pone quod ibi non sit subdiaconus sed presbyter, diaconus et acolythus, quis dicet epistolam? Acolythus et diaconus dicat Evangelium, quod est eius officium. Sed acolythus dixit prophetiam, diaconus dicat epistolam. Vincen.
Scholas
Docendo pueros Psalterium et cantare.
Ad fidem
Id est, symbolum. Id est, credo in Deum patrem, quod antiquitus ante baptismum didicerant baptizandi, de conse. dist. 3, ante viginti; et 10. q. 1, placuit.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.