Book III › tit. 3.19 De rerum permutatione
X 3.19.1 Si princeps
tit. De rerum permutatione · 4 glosses
Ex concilio apud Silvanectum.Incipit Si princeps voluerit · alleged in the gloss as de rerum perm., si princeps — 2× per the register · find the allegations →
Voluntate
Alias certe non posset, sicut cum communi consensu emptio contrahitur et etiam dissolvitur, C. de act. et oblig., sicut ab initio. Ber.
Liceat
Sic 10. q. 2, hoc ius porrectum § sed et permutare.
Rationabilis
Puta quod utilitas ecclesiae in hac permutatione procuratur, alias non debet fieri, infra, de rerum perm., ut commutationes. Sicut nec alienatio fieri debet nisi ut meliora prospiciat, 12. q. 2, sine exceptione; et supra, de his quae fi. a prael., cum Apostolica. Ber.
Pragmatica
Pragma idem est quod causa. Unde pragmatica sanctio est constitutio super aliqua re promulgata. Hic tamen ponitur pro confirmatione sive scriptura facta ab imperatore cum causae cognitione super tali permutatione. Ala.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.