The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.2 De cohabitatione clericorum et mulierum

X 3.2.1 Inhibendum est

tit. De cohabitatione clericorum et mulierum · 5 glosses
Ex concilio Maguntino.Incipit Inhibendum est ut · alleged in the gloss as de cohab. cler. et mul., inhibendum 2× per the register · find the allegations →
Retineat
Ut 32. dist., interdixit; et 32. dist., nullus; et 32. dist., praeter; et 81. dist., cum omnibus.
Canones
32. dist., interdixit; 81. dist., cum omnibus. Videtur quod canon iste corrigat omnes illos canones, cum illi permittant huiusmodi mulieres cum clericis habitare matrem, sororem et amitam. Et idem permittit Innocentius infra, de cohab. cler. et mul., a nobis, concordans prioribus canonibus. Sic solve hanc contrarietatem quod dicitur hic, intellige de suspectis clericis et iuvenibus et de mulieribus suspectis, quia si suspectae sunt, non debent secum manere, 34. dist., quorundam. Contraria loquunter de illis mulieribus de quibus nulla est suspicio mali, quia in talibus naturale foedus nihil saevi criminis suspicari permittit, infra, de cohab. cler. et mul., a nobis; et C. de episc. et cler., eum qui; et supra, de praesump., cum in iuventute. Item in linea transversali usque ad secundum gradum possunt habere clerici consanguineas, ut 81. dist., cum omnibus. In descendentibus vel ascendentibus videtur quod usque ad quartum gradum ibi, amplius potest extendi permisso quam in collaterali.
In illis
Id est, occasione illarum quandoque aliae commorantur cum illis vel veniunt ad illas. Unde dicit Augustinus: non omnes quae cum mea sorore sunt, sorores meae sunt, 81. dist., legitur. Vel intellige proprie ut littera dicit. Et hoc vult littera sequens aut in pedissequis illarum.
Subministrent
Et sic patet quod clerici possunt sustentare consanguineos pauperes de quibus capitulum hoc intelligitur, quibus potius quam extraneis tenentur, 86. dist., non satis. Alias non, si divites sunt vel ut divites eos faciant, ut eodem capitulo et 12. q. 2, quisquis; ad idem 31. dist., omnino.
Ad altare
Ut 23. dist., sacratas; et de conse. dist. 1, in sancta.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.