The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.2 De cohabitatione clericorum et mulierum

X 3.2.6 Si autem clerici

tit. De cohabitatione clericorum et mulierum · 2 glosses
Idem Londonensi Archiepiscopo.Incipit Si autem clerici · alleged in the gloss as de cohab. cler. et mul., si autem 2× per the register · find the allegations →
Portionibus
Cum habeant partem in ecclesia praebendata.
Spoliare
Quae spoliatio perpetua intelligitur, ex quo sine temporis praefinitione hic dicitur, C. de poe., servus. Sed contra videtur supra, de cohab. cler. et mul., sicut, ubi post admonitionem suspenduntur antequam priventur ecclesiis, et hic statim post admonitionem spoliantur. Solutio: hoc intellige secundum illud, ut primo suspendantur. Et si se non corrigunt post trinam admonitionem, recte possunt spoliari beneficio. Et quod ibi suspenduntur, intelligo quod fiat ex gratia, ut sic expectentur adhuc. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.