Book III › tit. 3.2 De cohabitatione clericorum et mulierum
X 3.2.4 Sicut ad extirpanda
tit. De cohabitatione clericorum et mulierum · 3 glosses
Idem Cantuariensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.Incipit Sicut ad extirpanda · alleged in the gloss as de cohab. cler. et mul., sicut — 1× per the register · find the allegations →
Et supra
Alii nihilominus sunt compellendi, sed non cum tanto rigore ut vel contineant vel beneficia dimittant, infra, de cohab. cler. et mul., si autem; et 32. dist., lectores.
Suspendatis
Ita isti non sunt suspensi ipso iure. Videtur contra 32. dist., nullus; et 32. dist., praeter. Solutio: quod dicitur hic, et infra, de cohab. cler. et mul., si autem, intelligitur de his qui adhuc tolerantur ab ecclesia, quia illi ipso iure non sunt suspensi. Quod dicitur in contrariis locum habet quando factum est notorium vel quando sunt condemnati per sententiam. Alias quantumcumque sit aliquis criminosus non est vitandus, infra, de cohab. cler. et mul., vestra; et 28. dist., consulendum; et infra, de cohab. cler. et mul., quaesitum.
Curetis
Quia crescente contumacia crescere debet et poena, supra, ut lite non cont., quoniam, in fi.; et ff. de poe., relegati.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.