Book III › tit. 3.21 De pignoribus et aliis cautionibus
X 3.21.1 Nullus presbyter
tit. De pignoribus et aliis cautionibus · 2 glosses
Ex concilio Remensi.Incipit Nullus presbyter praesumat · alleged in the gloss as de pignor., nullus — 0× per the register
Librum
Non prohibet obligari quasi sacrum, quia non benedicuntur libri. Sed ideo, quia ex quo fuerunt in sacro usu, ad manus laicorum venire non debent, de conse. dist. 1, ligna; de conse. dist. 1, altaris; de conse. dist. 1, vestimenta; de conse. dist. 1, in sancta. Vel eodem modo prohibentur obligari liber vel calix, sicut prohibentur alias res ecclesiae nisi in casibus necessitatis, supra, de rebus ecc. non alien., nulli, ut hic patet. Tanc.
Necessitate
Quae erit illa necessitas, puta si parochiani illius ecclesiae caperentur, 12. q. 2, sicut omnino. Et pro pauperibus alendis et consimilibus, 12. q. 2, aurum habet. Et causa captivitatis pignori dari possunt, ut in Auth. de non alien. aut perm. ecc. § his autem poenis, coll. 2. Sed contra videtur C. quae res pign. oblig. poss., si monumento; et ff. quae res pign. vel hyp., pupillus § eam rem; et ff. de pignorib., sed et quod § quod emptionem, a contrario sensu. Sed canones praevalent. Gott.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.