Book III › tit. 3.21 De pignoribus et aliis cautionibus
X 3.21.3 Ex praesentium
tit. De pignoribus et aliis cautionibus · 3 glosses
Alexander III. Episcopo Exoniensi.Incipit Ex praesentium latoris · alleged in the gloss as de pignor., ex praesentium — 0× per the register
Necessitate
Si pro sua necessitate obligavit, non tenuit obligatio, arg. C. si res alien. pign., curator; et C. quae res pign. oblig. poss., qui filios. Quia non obligantur nisi quae quis de rebus suis obnoxia facit. Quare ergo praecipitur quod heres luat, cum ecclesia libere a creditore possit repetere, 10. q. 2, hoc ius § qui vero res; supra, de rebus ecc. non alien., si quis? Forte de facto, quia nisi recolligerentur, ecclesia rehabere non posset. Vel voluit hic Papa creditori prospicere, quia aliter ab herede presbyteri suum debitum consequi non potuit. Vel est in optione ecclesiae, utrum velit alienantem vel recipientem convenire, 12. q. 2, si qua de rebus; et 12. q. 2, si quis qualibet. Ala. Et C. si tut. vel curat. interven., etiam in his; et C. si tut. vel curat. interven., etiam tutoribus, ad instar minoris ut ibi dicitur. Ber.
Filium
De matrimonio natum ante clericatum.
Ex successione
Ex facto defuncti conveniuntur heredes, C. de evict., si parentes; et 12. q. 2, episcopus qui filios. Et quia pater eius tutor ecclesiae fuit, heres tenetur insolidum, C. de hered. tut., heredes eorum. Rich.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.