Book III › tit. 3.32 De conversione coniugatorum
X 3.32.11 Carissimus
tit. De conversione coniugatorum · 2 glosses
Coelestinus III.Incipit Carissimus · alleged in the gloss as de conver. coniug., carissimus — 0× per the register
Praebuisse consensum
Arg. quod sufficit alterius consensus ad hoc, ut alter possit intrare religionem. De hoc dic ut dictum est supra, de conver. coniug., praeterea. Et ex eo quod dicit, ad tempus, videtur si simpliciter licentiam dedisset, quod sufficeret, et ex eo quod dicit, maxime si vir eius continentiam vovisset. Quod verum est, quia vir et uxor communi consensu possunt continentiam vovere perpetuo remanendo in domo sua, 33. q. 5, quod Deo pari; et ad tempus, 33. q. 4, Apostolus.
Maxime
Id est, tantum secundum quosdam. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.