Book III › tit. 3.39 De censibus exactionibus et procurationibus
X 3.39.24 Venerabili fratre
tit. De censibus exactionibus et procurationibus · 3 glosses
Honorius III. de Tiro et Iosaphat Abbatibus.Incipit Venerabili fratre nostro · alleged in the gloss as de censib., venerabili — 1× per the register · find the allegations →
In Cenomanensi villa
Haec allegatio erat potius contra monachos quam pro eis, quia si monasterium situm erat in diocesi Cenomanensi sive in civitate Cenomanensi. Ergo iure communi suberat episcopo, 16. q. 7, omnes basilicae; et supra, de relig. dom., de xenodochiis.
Hactenus non solverunt
Haec excusatio vel allegatio non valebat, quia in procuratione quae ratione visitationis debetur, non currit praescriptio, supra, de praescrip., cum ex officii; supra, de censib., cum instantia, sicut nec contra ipsam visitationem. Alius tamen praelatus posset praescribere utrumque contra episcopum, ut ibi dicitur. Sic et contra procurationem quae debetur legatis domini Papae non praescribitur, supra, de censib., cum instantia. Et ideo dixi ratione visitationis, quia in procuratione quae competit ratione institutionis sive consuetudinis, bene currit praescriptio, arg. 18. q. 2, Eleutherius; et 18. q. 2, servitium.
Aliud rationabile
Puta privilegium, supra, de censib., cum instantia, vel si allegarent praescriptionem nomine alterius et probarent, supra, de praescrip., cum ex officii. Alias se tueri non possunt. Vel nisi allegaretur tantam paupertatem quod ipsum procurare non possent, tunc enim suis sumptibus debet visitare, 10. q. 3, cavendum; et 28. q. 1, iam nunc. De hoc dicitur supra, de censib., cum instantia.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.