Book IV › tit. 4.5 De conditionibus appositis in desponsatione vel in aliis contractibus
X 4.5.2 Cum sit
tit. De conditionibus appositis in desponsatione vel in aliis contractibus · 3 glosses
Gregorius Episcopo Spoletano.Incipit Cum sit proprium · alleged in the gloss as de cond. appos., cum sit — 2× per the register · find the allegations →
Hac conditione
Arg. contra 1. q. 2, quam pio; et supra, de pact., pactiones. Dixerunt quidam quod libertas est res spiritualis, et ideo potest venire in commutationem cum alio spirituali; arg. supra, de serv. non ordin., nullus. Vel dic quod non contradicunt, quia monachatus hic non datur sub conditione, sed libertas datur si voluerint monachari, alias non erunt isti liberi, nec possent ad hoc compelli, 32. q. 1, integritas.
Ubi ipse fuerat
Potest intelligi quod ipse fuerit clericus vel patronus, 20. q. 3, praesens. Et non monachus, quoniam monachus libertatem donare non potest, cum nihil habeat, 54. dist., abbati. Nec servum proprium potest habere, 12. q. 1, non dicatis; nisi hoc fecisset in ipso ingressu. Vel quod dicit, ubi ipse fuerat, scilicet, ipse presbyter, et sic planum est.
Servituti iterum subderetur
Sic ergo videtur in servitutem redigi possunt si inde exierint, ex quo hac conditione liberi facti sunt, arg. supra, de serv. non ordin., de famulis; et supra, de serv. non ordin., nullus; C. de episc. et cler., authen. si servus; quod quidam concederunt. Laur. et Tanc. dixerunt quod haec verba non fuerunt efficacia ad revocandam libertatem, et sic remanebit liber, et iudicis officio compelli debet iussa testatoris adimplere, ff. de manumiss., testam Maevia; et ff. de manumiss., imperatores. Et littera capituli coadiuvat ad hoc, scilicet, ut nec illi deserendi, etc. Alia ratio videtur fuisse quare iste non revocatur in servitutem, quia iste quam cito acceptavit conditionem, fuit liber et monachus, et sic monachatum ulterius deserere non potuit, etiam si vellet redire in servitutem. Immo Papa cum ipso dispensare non posset, ut monachus non esset, supra, de statu monach., cum ad monasterium, in fi. Unde dicitur infra, sic te exhibe, ut nec illi deserendi monasterium sit facultas, ex quo enim semel fuit monachus, semper erit monachus. Et ideo conditio apposita non potest revocare illum in servitutem, sed compelli debet, ut in monasterio perseveret. Secus circa alios contractus, qui revocari possunt, si pactum sive modus appositus non servetur, infra, de cond. appos., de illis. Et secus in his qui promoventur ad clericatum, supra, de serv. non ordin., de famulis; et supra, de serv. non ordin., nullus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.