The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.18 De servis non ordinandis

X 1.18.4 Nullus

tit. De servis non ordinandis · 3 glosses
Ex concilio apud Alichi.Incipit Nullus in ecclesia · alleged in the gloss as de serv. non ordin., nullus 5× per the register · find the allegations →
Canonicas
Arg. quod dominus posset retinere operas spirituales in eo quem manumittat ad clericatum. Arg. contra 54. dist., quicumque. Illud intelligitur de obsequio temporali, quod retinetur in eo quod manumittitur non ad ordines, sed ut laicus remaneat, et istud de obsequio spirituali, quod non prohibetur, immo licitum est, 54. dist., frequens, in fi.
Accusatus
Sed qualiter contra istum agitur, civiliter an criminaliter? Si criminaliter, et dominus non probet, qualiter punietur dominus? Potest dici quod accusatus non punitur proprie, quia dominus non accusat, sed potius agit ut in servitutem refigatur, arg. C. de edend., qui accusare. Vel si vis ut proprie teneatur, accusator punietur pro motu iudicis si defecerit in probando, et obligabit se ad extraordinariam poenam, infra, de accusat., super his.
Degradetur
54. dist., ex antiquis; et 54. dist., frequens. Contra, ubi dicitur quod sacerdos factus remanet liber, super hoc varii varia dixerunt. Quidam dicunt quod istud corrigitur per illa. Vel dic quod illa continent ius commune, haec specialia sunt in odium illorum qui promoti sunt ut serviant in divinis officiis, arg. infra, de serv. non ordin., eo libentius. Melend. dixit, quod hoc dominus dixit in pacto ut redigeretur in servitutem, nisi ministraret dominis suis divina. B. dicit quod intelligitur de servo praelati. Vel posset dici, ut quidam dicunt, quod libertas est res spiritualis, et ideo potest venire in commutatione cum alia re spirituali, infra, de rerum perm., ad quaestiones. Hug. dicit quod hoc capitulo non tenet. Verior videtur opinio Melend., qui dicit quod eo pacto vel conditione liber factus fuit et ordinatus, ut serviret dominis suis in divinis, alias in servitutem refigatur. Et facit pro hoc infra, de serv. non ordin., eo libentius. Et est arg. quod si domino ignorante servus sacerdos factus fuerit, debet reddi Domino ut serviat ei in divinis, 54. dist., frequens. Ergo multo fortius debet ei servire ubi eo pacto promotus est, ut dixi, quia maior contumacia praesumitur illius, et sic propter contumaciam, et quia fidem promissam non servat, deponitur et redditur domino, et nullo privilegio clericali gaudebit ulterius, quo ad dominum.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.