Book I › tit. 1.18 De servis non ordinandis
X 1.18.6 Eo libentius
tit. De servis non ordinandis · 3 glosses
Innocentius III. Variensi Episcopo.Incipit Eo libentius · alleged in the gloss as de serv. non ordin., eo libentius — 3× per the register · find the allegations →
Eo tenore
Arg. contra, 1. q. 2, quam pio; et supra, de serv. non ordin., instruendi; et infra, de pact., pactiones; eo intuitu vel modo. Non enim fuit conditio, sed modus ad quem servandum tenetur, supra, de serv. non ordin., instruendi; et infra, de pact., pactiones. Arg. quod non fuit conditio, ff. de tutel., muto § sub conditione; et infra, de praeben., significatum; ff. de manum. test., libertas § haec scriptura. Vel aliter sicut sponsalia possunt contrahi sub conditione, ut quis fidem Christianam recipiat, 28. q. 1, non oportet. Vel ut corrigat vitam, infra, de spons., inter opera. Item potest aliquem manumittere ut ordinem recipiat, ut hic, et infra, de cond. appos., cum sit. Libertas enim res spiritualis est, et ideo potest venire in commutationem cum alio spirituali, ut hic, et supra, de serv. non ordin., nullus; et infra, de rerum perm., ad quaestiones.
Impendere
Immo si non impendunt, rediguntur in servitutem, 12. q. 2, diaconi; et 12. q. 2, octava discussio. Et illud exaudias secundum hoc et secundum distinctionem istius intelligas, supra, de serv. non ordinan., nullus, ut ibi dictum est.
Ad aliam
De licentia tamen episcopi, alias non esset quaestio. Ex quo enim intitulari sunt in aliqua ecclesia, debent in ea perpetuo permanere, 70. dist., sanctorum; 21. q. 1, clericus; supra, de renunciat., admonet; et infra, de pact., pactiones.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.