Book V › tit. 5.13 De torneamentis
X 5.13.2 Ad audientiam
tit. De torneamentis · 4 glosses
Alexander III. Anatensi Episcopo.Incipit Ad audientiam nostram · alleged in the gloss as de torneam., ad audientiam — 0× per the register
Animo id faciendi
Ergo ad animum recurrendum est. Et quia iste mortuus fuerat ad locum torneamenti, denegabatur ei sepultura, et male, quia non ludebat in torneamento, sed casu sub equo mortuus est, nec ex ea causa accesserat sed alia, ut dicit littera. Voluntas enim et propositum distinguunt maleficium, ut ff. de fur., qui iniuriae; et infra, de sent. excom., cum voluntate. Et ad animum recurrendum est, 22. q. 2, is autem; et 22. q. 2, homines, in fi. Et ideo non debet ei denegari sepultura, ut dicit in fine.
Fortuito casu
Quoniam praevidere non potuit, supra, de homic., Ioannes; et supra, de homic., quidam. Unde sibi non debet obesse, 23. q. 5, de occidendis.
Dispensatione
Non intelligas quod dispensetur cum isto, ut sepeliatur in coemiterio ecclesiae, sed ex dispensatione secundum quam ecclesia disposuit ut corpora Christianorum sepeliantur in coemiteriis, quoniam olim in campis sepeliabantur, ff. de sepulch. viol., praetor ait § divus.
Maxime
Quia idem est, etiam si haec duo sacramenta non recepisset dummodo poenitentiam receperit. Et iste illa tria percepit, ut patet in integra. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.