Book V › tit. 5.16 De adulteriis et stupro
X 5.16.1 Si seduxerit quis
tit. De adulteriis et stupro · 3 glosses
Innocentius III.Incipit Si seduxerit quis · alleged in the gloss as de adult., si seduxerit — 1× per the register · find the allegations →
Dotabit eam
Id est, donationem propter nuptias assignabit ei. Vel proprie ponimus, quia dabit pecuniam mulieri quam retinebit sibi pro dote, quod fieri potest; ff. de donat. inter vir. et uxor., si quis uxori, C. de dote caut. non num., quod de suo. Et si cum ea non contrahat, nihilominus habebit illam pecuniam, ut sequitur in littera. Si vero ante matrimonium donat ei, tenebit donatio, ff. de public. in rem act., cum sponsus. Si in tempus matrimonii porrigatur donatio, non tenet, C. de donat. inter vir. et uxor., quod sponsae; supra, de don. int. vir. et uxor., donatio, ubi de hoc.
Uxorem
Si pater eam dare sibi voluerit et ipsa in eum consensit, et etiam si ipse eam accipere voluerit; alias punietur; infra, de adult., pervenit.
Iuxta modum
Qui aestimabitur iuxta facultates illius et dignitatem puellae, C. de episcopal. aud., tam dementis; C. de rei uxor. act., authen. sed quamvis; et ff. de iure dot., sive generalis; 35. q. 5, nullum. Haec olim fuit poena in Exodo. Hodie alia secundum leges, ut notatur infra, de adult., pervenit.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.