The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.2 De calumniatoribus

X 5.2.1 Cum fortius

tit. De calumniatoribus · 7 glosses
Gregorius Anthemio Subdiacono.Incipit Cum fortius punienda · alleged in the gloss as de calumniat., cum fortius 2× per the register · find the allegations →
Insontibus
23. q. 5, si non licet; et 17. q. 4, sicut qui.
Maxime sacratis
Arg. quod ex persona aggravatur iniuria, Inst. de iniuri. § atrox; ff. de iniuri., praetor; et infra, de sent. excom., cum illorum. Et qui praeposito suo manus intulerit, capite punitur. Et augetur crimen dignitate praepositi, ff. de re milit., omne delictum § 1; et ius publicum offenditur, 1. dist., ius publicum. Unde qui laedunt sacerdotes tamquam pro publico crimine puniuntur, 2. q. 1, in primis, circa fi.
Culpabiles
Ergo iudex qui non punit deficientem in accusatione peccat, et culpam contrahit, cum puniri debeat poena talionis, 2. q. 3, si quis circa. Haec decretalis competentius poneretur in praecedenti titulo, sicut erat in antiqua compilatione.
Resedistis
Ut iudices.
Privari officio
Sed videtur quod hoc contra ius factum esse ex quo enim statim non fuit de calumnia condemnatus, non debet postea condemnari nisi contra eum iterum inscribatur, C. de iureiuran., in omnibus. Potest dici quod speciale est et factum principis ad consequentiam trahi non debet, Inst. de iure natural. § plane. Vel forte iudices condemnarunt eum sed poenam non imposuerunt. Vel verius videtur quod causa exempli hoc factum sit, ne alii inde sumant exemplum. Et praeterea negligentia iudicum non debet ei prodesse, ut remaneat calumnia impunita.
Verberibus
In supplementum poenae, 5. q. 6, quia iuxta.
In exilium
Quam poenam ecclesia imponit, 50. dist., accedens; arg. 63. dist., in synodo; et 17. q. 4, attendendum. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.