Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur
X 5.3.1 In ordinando
tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 4 glosses
Gregorius generali synodo praesidens.Incipit In ordinando · alleged in the gloss as de simon., in ordinando — 1× per the register · find the allegations →
Imponit
Hoc sumptum fuit ex illo canone 1. q. 2, sicut episcopum.
Minister
Id est, archidiaconus qui examinat promovendos, supra, de offi. archidiac., ad haec, circa fi.
Vendere
Verbum vendere non continet gratuitum contractum, quia venditio non procedit sine pretio, ff. de contrah. empt., inter patrem § sine pretio; et C. de contrah. empt., empti fides; Inst. de emp. et ven. § pretium. Sed quare notarius non potest vendere operas suas vel chartam, cum de suo nemo beneficium facere compellatur, 10. q. 2, precariae 1. Dicunt quidam quod hoc obtinet ubi notarius percipit salarium de publico. Laur. dicit quod etiam si nihil percipiat de publico, nihil potest recipere pro tali scriptura, quia simoniam committeret. Et est speciale in odium simoniae, ne fraus posset procurari. Ex pacto enim nihil accipere debet, sed si gratis et sponte aliquid offeratur et sine omni intentione ab initio ad hoc accessit, non credo quod peccaret notarius laicus, arg. infra, de simon., cum sit Romana; et est expressum 1. q. 2, sicut episcopum.
Pastellis
1. q. 3, si quis obiecerit. Ne in fraudem aliquid fiat non obstante aliqua consuetudine, 1. q. 1, emendari; et infra, de simon., Iacobus. Vincen.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.