Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur
X 5.3.38 Consulere
tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 2 glosses
Idem.Incipit Consulere · alleged in the gloss as de simon., consulere — 1× per the register · find the allegations →
Administrationem
Quod hic dicitur intellige per id quod habes 1. q. 3, salvator, circa medium capituli, ubi habes quod nulla administratio ecclesiastica potest vendi vel emi: praepositura, oeconomi officium, vicedominatus, advocatia sive castaldionatus, et iudicatura aut quaelibet alia administratio, ut 1. q. 1, si quis episcopus, in principio causae.
Voluerunt
Arg. quod sola voluntas facit hominem simoniacum, 1. q. 1, qui studet. Sed hoc non credo quod sola voluntas facit hominem simoniacum, dummodo contenta sit suis terminis, infra, de simon., mandato, licet alias peccet, ut ibi. Sed hic non fuit contenta suis finibus, immo processum fuit ad actum. Et hoc notatur per hoc quod dicit, tam ementes quam vendentes, vel ad studia emendi processerunt quantum in eis fuit. Unde tamquam simoniaci iudicandi sunt, 1. q. 1, qui studet. Et sic intellige quod dicit in fine, voluerunt.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.