The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.3 De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur

X 5.3.46 Mandato

tit. De simonia et ne aliquid pro spiritualibus exigatur vel promittatur · 3 glosses
Idem.Incipit Mandato nostro recepto · alleged in the gloss as de simon., mandato 2× per the register · find the allegations →
Concilii
Abbates
Mandatum fuit alicui ut dispensaret cum monachis qui per simoniam monasterium sunt ingressi, nulla mentione habita de abbatibus, et tamen hoc extenditur ad abbates, et ita habes hic arg. quod beneficium principis largissime interpretandum est, infra, de verb. sign., olim; et ff. de constit. princ., beneficium; et supra, de dona., cum dilecti, in fi. Arg. quia in beneficiis, ut ibi dicitur, plena est interpretatio facienda. Item arg. cui conceditur minus et maius concessum videtur, ut 16. q. 2, visis; sed potius contrarium dici consuevit, supra, de decim., ex parte tua 2. Sic quod de monachis dicitur ad regulares extenditur, supra, de postuland., ex parte. Ber.
Affectu animi
Ergo sola voluntas sive affectus animi non facit aliquem simoniacum, licet aliter peccet, ut dixi supra, de simon., consulere. Et est simile supra, de simon., tua, ad fi.; et simile infra, de usur., in civitate. Sed secus videtur in usura, ubi sola spes usurarii usuram inducere videtur, ut 14. q. 3, si foeneraveris; et infra, de usur., consuluit. Item habes hic quod affectus sive voluntas punitur et merito, quia non ambitione sed labore ad honorem convenit pervenire, C. de re milit., contra publicam, lib. 12; et 61. dist., miramur, in fi. Et talibus honor est auferendus, 8. q. 1, in scripturis; et 1. q. 6, sicut is; et hic. Et haec ambitio sola poenitentia purgatur sine renunciatione, et huiusmodi levis simonia potest leviter indulgeri, sic 68. dist., sicut; et supra, de accusat., cum dilectus. Et ita collige quod aliquis promovetur cum mortali, nec deponitur nec dicitur proprie simonia talis affectus animi. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.