The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.38 De poenitentiis et remissionibus

X 5.38.9 Officii

tit. De poenitentiis et remissionibus · 4 glosses
Idem sancti Laurentii in Lucina Presbytero cardinali apostolicae sedis Legato.Incipit Officii · alleged in the gloss as de poenit. et remiss., officii 0× per the register
Supposuit
Criminis suppositi partus accusatio nullo tempore clauditur, etiam post mortem, ff. ad leg. Corn. de fals., qui falsam. Licet alia crimina claudantur, C. ad leg. Corn. de fals., querelam; et C. si reus vel accus. mort., etsi; et 23. dist., quorundam. Et nota quod haec accusatio non datur cuilibet de populo, sed propinquis aut his quibus ea res pertinet, ff. ad leg. Corn. de fals., lege Cornelia. Vincen.
Deneganda
Hoc mirum est quod durante suppositione per quam fraudantur consanguinei debita successione, haec mulier poenitere potest contra illud, 14. q. 6, si res; et de poen. dist. 3, poenitentes. Sed ipsa non potest detegere suppositionem, quia ei non crederetur obstante praesumptione quae habetur ex matrimonio, quod filius natus sit ex nuptiis, ff. de his qui sui vel alien. iur. sunt, filium. Et etiam periculosum esset mulieri illud detegere. Laur.
Poenitentia
Hoc tamen scias quod quamdiu est in mortali, nec deponit animum peccandi, non valet ei talis poenitentia, 14. q. 6, si res. Tamen ad poenitentiam admitti debet, sed est ei dicendum quod non est ei fructuosa quo ad vitam aeternam, supra, de poenit. et remiss., quod quidam; de poen. dist. 3 § penulti.; et de poen. dist. 3 § ulti.; et de poen. dist. 5, falsas. Io.
Alienos
Ad quos ab intestato devolveretur hereditas. Si enim aliqui tales sint ad quos ab intestato devolveretur, exheredari non debent. Sed pone quod tales non sunt, adhuc tamen peccat impediendo liberam testamenti factionem, C. si quis aliq. test. proh., civili; et C. si quis aliq. test. proh., eos. Et ideo dicit: maxime. Vincen.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.