Book V › tit. 5.5 De magistris et ne aliquid exigatur pro licentia docendi
X 5.5.5 Super specula
tit. De magistris et ne aliquid exigatur pro licentia docendi · 9 glosses
Honorius III.Incipit Super specula · alleged in the gloss as de magistrat., super specula — 1× per the register · find the allegations →
In concilio generali
Supra, de magistrat., quia. Ber.
Observetur
Nec tamen servatur, et ita nullus est fructus illius statuti et aliorum.
Propter raritatem
Qui non habent a quo discant bene habent excusationem, alias non; 37. dist. § ut itaque; et ff. de iuris et fact. ignor., regula § 1; et ff. de bon. poss. sec. tab., in bonorum. Et quia quidam expensas non habent, unde statuitur quod beneficia habeant prout sequitur.
Docibiles
Id est, habiles ad docendum. Et isti a capitulis possunt eligi ut mittantur, ut postmodum doceant. Et si propria beneficia illis non sufficiant, de bonis capituli suppleantur prout sequitur. Sed ut quid etiam membranas occupant, 19. dist., si Romanorum. Cum istius constitutionis quo ad hunc articulum nullus sit electus, sicut nec praecedentis, leges enim istae impositae sunt verbis et non rebus, cum potius contrarium sit verum, C. commun. de legat., omne, in fi. Sed numquid qui docibiles sunt, possunt petere ut suppleatur quod eis desit. Arg. quod sic ex hac constitutione. Ber.
Praedicti
Scilicet praelati et capitula. Ex hoc est arg. quod possunt ad hoc compelli.
Integre
Non tamen percipiant quotidianas distributiones quae tantum residentibus dari consueverunt, supra, de praeben., licet, ubi de hoc.
Per annos quinque
Numquid determinatio ista determinat omnia praecedentia. Non videtur quod primis aliquod tempus adiiciatur, sed docentibus et aliis qui a capitulis non eligentur, et quia illi maius tempus requirunt ad hoc ut doceant, quod satis videtur ex hoc § quia hic non fit mentio de illis. Sed contra, supra, de appell., inquisitioni, arg. in fine. Quia haec determinatio in fine ponitur, ut ibi dicitur.
De licentia
Scilicet generali concessa auctoritate huius constitutionis, unde non est necesse aliam indulgentiam impetrare. Sic 80. dist., non debere; et 16. q. 1, cunctis; et 100. dist., quoniam; et supra, de translat., inter corporalia; et ff. de condi. insti., quae sub conditione § ulti. Sed executio sola impetrari debet si capitula hoc non faciant, quia parum valeret esse iura in civitate nisi esset qui ea exequatur, ff. de orig. iuris, necessarium § post originem. Ber.
Denario
Id est, praemio. Immo qui venit extremus dispensatore vocante tantumdem recipit, quantum qui venerat ante, arg. supra, de consti., cum omnes. Io.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.