The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.5 De magistris et ne aliquid exigatur pro licentia docendi

X 5.5.4 Quia nonnullis

tit. De magistris et ne aliquid exigatur pro licentia docendi · 6 glosses
Innocentius III. in concilio generali.Incipit Quia nonnullis propter · alleged in the gloss as de magistrat., quia 3× per the register · find the allegations →
Subtrahitur
Quia non habent a quo discat, unde habent excusationem, alias non, 37. dist. § ut itaque; et ff. de iuris et fact. ignor., regula § 1; ff. de bon. poss. sec. tab., in bonorum. Et quia quidam expensas non habent, unde statuitur, ut beneficia habeant, prout sequitur.
In Lateranensi
Pauperes
Sed numquid a divitibus potest petere collectam? Videtur quod non, quia si vult dici philosophus, proiiciat pecuniam exemplo Socratis, 12. q. 2, Socrates, alias est sub illo capitulo 12. q. 2, gloria episcopi. Item scientia donum Dei est, ergo vendi non potest; 1. q. 3, non solum. Item professores iuris licite recipiunt pecuniam sed non licite petunt, ff. de var. et extraord. cog., praeses § est enim quidam. Potest dici quod iste cui competens beneficium constitutum non est, a divitibus potest petere collectam. Et hoc non prohibeatur ex ista littera, sed a clericis eiusdem ecclesiae et pauperibus nihil exigere debet sed gratis docere, quia propter illos statuitur beneficium et non propter divites. Sed si ex honestate gratis omnibus serviret, honeste faceret et laudandus esset, alias divitibus gratis laborem suum impendere non tenetur. Si vero beneficium nullum super hoc constitutum est, sicut Bononiensibus doctoribus licite exigunt collectam, quia suis sumptibus hoc facere non coguntur, supra, de praescrip., cum ex officii; 12. q. 2, caritatem; et 12. q. 2, quicumque; et 12. q. 2, ecclesiasticis; et 28. q. 1, iam nunc, in fi. Sicut iurisperitus consilium vendere potest, 14. q. 5, non sane. Nec obstat si dicas quod gratis debent docere, quia nihilominus potest petere laboris sui mercedem, sicut testis qui gratis testificatur licite petit sumptus, 4. q. 4, si testes § venturis; et supra, de simon., cum sit Romana. Et iudex petit sumptus qui gratis debet iudicare, supra, de vit. et honest. cler., cum ab omni. Licite ergo potest petere collectam cui beneficium constitutum non est. Io.
Minime observatur
Unde instaurandum est et procurandum, ut fiat, ut 8. dist., quae contra.
Unius praebenda
Quid si vacat aliqua praebenda? Expectetur quousque vacat. Numquid canonici tenentur alium eligere ut numerus sit plenus, cum ille magister non sit canonicus? Videtur quod sic, supra, de instit., in ecclesia; ff. de decur., generaliter § penulti. Et sic canonici ad tempus iusta de causa retineant fructus praebendae, nihilominus eligere debent. Alias curreret tempus, supra, ut eccl. ben., ut nostrum. Maxime si numerus certus est et iuratus. Sed hoc non videtur, quia iste electus nihil perciperet sed spiritualia sine temporalibus diu esse non possunt, sicut nec anima sine corpore, 1. q. 3, si quis obiecerit. Et dic quod canonici eligere non debent alium auctoritate huius concilii, nec dicuntur facere contra numerum vel iuramentum, nec currit eis tempus ad eligendum beneficio huius constitutionis quamdiu fuit ibi magister qui doceat et percipiat illud beneficium, quia nec dicitur beneficium illud vacare nisi ab eo tempore quo magister ibi non fuerit. Secus dico cum ex causa retinerentur proventus ad tempus, quia tunc currit tempus ut in praedicta decretali supra, ut eccl. ben., ut nostrum. Quia tunc electus modicum tempus potest expectare. Item numquid aliquis magister posset eligi in canonicum sub illa conditione, ut doceret? Non credo quia cessare debet omnis conditio. Sed si vacante aliqua praebenda statuerunt quod illud onus esset annexum illi praebendae, non credo quod tunc esset simonia, arg. supra, de praeben., significatum, immo satis licitum. Ber.
Proventus
Non tamen percipient quotidianas distributiones quae tantum residentibus dari consueverunt, supra, de praeben., licet. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.