The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.5 De magistris et ne aliquid exigatur pro licentia docendi

X 5.5.1 Quoniam

tit. De magistris et ne aliquid exigatur pro licentia docendi · 7 glosses
Ex concilio Lateranensi.Incipit Quoniam ecclesia Dei · alleged in the gloss as de magistrat., quoniam 3× per the register · find the allegations →
Per unamquamque
Ut 37. dist., de quibusdam; et infra, de magistrat., quia.
Magistro
Nomen hoc dicitur a monendo sive a monstrando, ff. de ver. sig., quibus.
Competens aliquid beneficium
Sic infra, de magistrat., quia. Debet ergo doctor beneficium habere sui laboris. Sic et tutor dat alimenta praeceptoribuis pupilli, quoniam non tantum praeest rebus sed moribus, ff. de admin. tut., cum plures § cum tutor. Et beneficium ei constitui debet secundum dignitatem, et scientiam suam sicut advocatis, ff. de var. et extraord. cog., praeses § in honorariis; arg. supra, de praeben., de multa. Vincen.
Pretium exigat
Quod si exactum fuerit, restituatur, infra, de magistrat., prohibeas. Quia gratis est danda docendi licentia cum donum Dei sit, infra, de magistrat., prohibeas. Ber.
Consuetudinis
Quasi simoniacum reputatur hoc, quia consuetudo hic non habet locum sicut nec in sacramentis ecclesiasticis, supra, de simon., cum in ecclesiae; et in pluribus aliis capitulis. Ber.
Qui sit idoneus
Nota quod ei qui idoneus est, non est deneganda licentia docendi, quia per consequens denegat doctrinam ignorantibus, ut dicitur in fi., quam dispensare aliis tenetur, arg. 16. q. 1, revertimini. Ergo si non est idoneus, potest iuste denegari quia malorum doctorum doctrina mala est, 1. q. 7, convenientibus. Et imperitus matheseos risui patebit, 37. dist., qui de mensa. Qui alios docet ab aliis tunc edoceri non debet, in Auth. de sanct. episc. § damus, coll. 9. Poena vero huius est privatio ecclesiastici beneficii, ut hic dicit. Ber.
Sui laboris
Furorem et pietatem ex eodem facto vendicare non licet, ut hic; et 17. q. 4, miror; 17. q. 4, frater et coepiscopus; et ff. de minor., auxilium. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.