The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.7 De haereticis

X 5.7.3 Firmissime

tit. De haereticis · 3 glosses
Augustinus de fide catholica.Incipit Firmissime tene et · alleged in the gloss as de haeret., firmissime 0× per the register
Haereticum
Haereticus multis modis dicitur. Ille dicitur haereticus qui pervertit sacramenta ecclesiae, ut simoniacus, 1. q. 1, eos qui; et 6. q. 1, nos sequentes § sed licet. Item ille qui scindit se ab unitate ecclesiae, 7. q. 1, denique. Item omnis excommunicatus, 4. q. 1, quod autem hi. Item qui errat in expositione sacrae scripturae, 24. q. 3, haeresis. Item qui confingit novam sectam vel confictam sequitur, 24. q. 3, haereticus. Item qui aliter sentit de articulis fidei quam Romana ecclesia, 24. q. 1, haec est fides; et 24. q. 1, quoniam. Vel qui male sentiunt de sacramentis ecclesiae, infra, de haeret., ad abolendam, in princ. Tanc.
Neque mors
Unde Apostolus: et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest, de poen. dist. 3, si quis autem, circa fi.; et de conse. dist. 4, solet; et 1. q. 1, vide quantum bonum. Ber.
Ad salutem
Aeternam scilicet. Valent tamen ad bona temporalia promerenda, arg. 22. q. 2, si quaelibet, in fi.; et ad mitius supplicium subeundum, de poen. dist. 4, ad finem § post etiam. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.