The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.9 De apostatis et reiterantibus baptisma

X 5.9.5 A nobis

tit. De apostatis et reiterantibus baptisma · 4 glosses
Honorius III. Archiepiscopo Turonensi.Incipit A nobis expetiit · alleged in the gloss as de apostat., a nobis 0× per the register
Minis
Comminando divinum iudicium, 2. q. 1, si peccaverit; 14. q. 6, si res; et supra, de temp. ord., quaesitum.
Blanditiis
Blanditiis enim et non asperitatibus ad fidem est aliquis invitandus, 45. dist., qui sincera. Immo et praemiis quandoque, 23. q. 4, debet homo. Tamen si isti apostatae per huiusmodi non proficiunt, fiat quod hic dixitur, quod intelligo de his qui sunt in sacris ordinibus aut in aliqua professione, ut supra, de apostat., tuae.
Reservetur
Sicut reservatur vita de misericordia filiis eorum qui crimen laesae maiestatis committunt, 6. q. 1, quaero § verum, vers. fi.; C. ad leg. Iul. maiest., si quis cum militibus, ut vitam sibi poenam existiment, 74. dist., quorundam. Sic clericus potest uxorem suam ligare, 33. q. 2, placuit, ut sic poena docente humiliter debeat obedire, supra, de elect., cum in cunctis; et 27. q. 1, si homo esses.
Resipiscant
Tunc cum venia recipi quia ecclesia non claudit gremium redeuntibus, C. de summ. trinit. et fide cath., inter claras, in fi. Et est arg. 1. q. 7, si quis omnem.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.