The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.9 De apostatis et reiterantibus baptisma

X 5.9.3 Tuae

tit. De apostatis et reiterantibus baptisma · 2 glosses
Innocentius III.Incipit Tuae fraternitati/Tuae fraternitatis · alleged in the gloss as de apostat., tuae 1× per the register · find the allegations →
Habitum clericalem
Qui habitum clericalem abiicit, nisi trina monitione praemissa etiam ipsum reassumat, perdit privilegium clericale, infra, de sent. excom., in audientia; et infra, de sent. excom., contingit 2.
Tolerandi
Sed quare non sunt tolerandi in habitu saeculari, cum liceat illis qui sunt in minoribus ordinibus uxorem recipere et cum ea morari, supra, de cleri. coniug., si qui; 32. dist., si qui vero; et 32. dist., lectores; et 32. dist., seriatim. Apostasa enim excommunicatus non est. Ut cesset omnis obiectio, intellige quod hic dicitur de eo qui infamatus est in ordine sacro vel in aliqua professione cui non licet ultra ad saeculum redire, unde tolerandi non sunt in habitu saeculari sed per censuram ecclesiasticam compellendi nisi se purgaverint accusatore deficiente redire ad ordinem vel religionem, arg. supra, de regular., statuimus; et 20. q. 3, eos qui semel. Immo incarcerari possunt, infra eodem capitulo, ne damnabiliter evangentur. De aliis in inferioribus ordinibus constitutis intelligi non posset, quia possunt renunciare in totum ordini clericali, supra, de vit. et honest. cler., ex litteris; et supra, de cleri. coniug., Ioannes; et supra, de cleri. coniug., ex parte; et supra, de cleri. coniug., ut consultationi. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.