Book I › tit. 1.10 De supplenda negligentia praelatorum
X 1.10.1 Statuimus
tit. De supplenda negligentia praelatorum · 3 glosses
Alexander III. Cisterciensibus.Incipit Statuimus praeterea · alleged in the gloss as de supp. neg. prael., statuimus — 1× per the register · find the allegations →
Substitutos
Et confirmatos, quia ante nihil facere vel disponere possunt, supra, de elect., nosti.
Benedicere
Arg. quod aliquis potest dare quod non habet, C. de testam. manum., constitutio, vers. fi.; arg. C. de iure emphyt., cum dubitabatur; arg. ad hoc supra, de elect., suffraganeis; et ff. de acq. rer. dom., non est novum; et ff. de usufru., quod nostrum non est. Arg. contra infra, de iure patron., quod autem, in fine; et infra, de don. int. vir. et uxor., nuper; et ff. de regul. iur., nemo; et ff. de acq. rer. dom., traditio; et 1. q. 7, Daibertum; et ff. de off. procon., observare, in fine.
Alia
Scilicet, ut conferant lectoratum in proprio monasterio, infra, de aetat. et qualit., cum contingat; et arg. 69. dist., quoniam. Si tamen presbyteri sint, ut ibi, cum et illa impositio manus non sit nisi quaedam benedictio, ut 1. q. 1, manus. Sed qualiter possunt hoc facere ante suam benedictionem? Dic quod in odium episcoporum dominus Papa hoc concedit per ipsam constitutionem, ne propterea in spiritualibus vel aliis patiantur monasteria detrimentum propter negligentiam episcoporum. Similem indulgentiam habes supra, de elect., nihil est § ulti.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.