Book I › tit. 1.28 De officio vicarii
X 1.28.5 Sua nobis
tit. De officio vicarii · 3 glosses
Innocentius III. Abbati S. Eugenii et Plebano S. Petri.Incipit Sua nobis · alleged in the gloss as de offi. vicar., sua nobis — 3× per the register · find the allegations →
Vicarii
Vicarius omnia potest quae pertinent ad iurisdictionem illius cuius vices gerit, C. de off. eius qui vic., in causa; 93. dist., praecipimus; et 94. dist., valde. Quaedam tamen sunt quae sine speciali mandato attentare non debet, infra, de offi. legat., quod translationem.
Non extenditur
Nisi forte infra centesimum milliare ad instar praefecti urbis, ff. de off. praef. urb., omnia § in initio; et ff. de off. procon., si in alia § ulti.
Irritum
Nota quod factum est per surreptionem non valet tamquam a non suo iudice, 11. q. 1, in clericorum; et C. si a non comp. iud., et in privatorum. Et retractari potest altera parte absente, infra, de re iudic., cum olim. Et praecipue in decretali ista, hae enim litterae nullam conferebant iurisdictionem, quia iurisdictio vicarii non extenditur extra urbem, ut hic dicit. Ergo si concedat litteras extra est nulla iurisdictio, ff. de iuris., extra territorium; C. qui pro sua iur. iud., in causarum. Et ita quicquid factum est hic per litteras vicarii ipso iure non tenuit. De hac materia dictum est supra, de rescript., ad audientiam 2.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.