Book I › tit. 1.3 De rescriptis
X 1.3.9 Si autem aliquis
tit. De rescriptis · 4 glosses
Idem Norvicensi Episcopo.Incipit Si autem aliquis · alleged in the gloss as de rescript., si autem — 12× per the register · find the allegations →
Dolo
Dolus et negligentia praesumitur si steterit per annum quod non utit litteris, infra, de rescript., plerumque; et infra, de rescript., ex parte decani; si copiam iudicis habere potuit. Sed contradicit lex C. de divers. rescr., falso, quae dicit quod rescripta perpetua sunt. Sed non est contra, quia hoc quod dicit lex intelligitur si aliud rescriptum non impetraretur contra primum; alias semper valent rescripta vivente mandatore, et eo mortuo, dummodo facta sit citatio.
Excusari
Id est, non poterit excipere propter culpam suam, quo minus teneatur respondere per secundas litteras. Sed contra videtur, quia si secundae litterae non faciant mentionem de primis, valent primae. Ergo poterit excipere, ut supra, de rescript., caeterum. Praeterea quae annua sunt ad agendum, perpetua sunt ad excipiendum, ff. de dol. except., pure § ulti. Ergo semper potuit iste excipere per primas, ex quo non faciunt mentionem secundae de primis. Solutio: exceptionum quaedam sunt perpetue, quaedam temporales. Perpetua dicitur illa quae perpetuo competit, nisi quis agat, ff. de exception., exceptio dicta, in fi.; et ff. de exception., exceptiones 1. Temporales sunt illae quae non semper competunt, et evitari possunt, ut in praedicta lege ff. de exception., exceptiones 1 § temporales. Et talis est haec, quia expiravit anno elapso, infra, de rescript., plerumque; et infra, de offi. ord., pastoralis, in fi., arg. Praeterea ista non habent locum, sed qui primo suas litteras praesentat iudici, et procedit intra annum, ille obtinet, infra, de appell., ut debitus. De hoc notatum est supra, de rescript., sicut Romana, in fi.; et in capitulo supra, de rescript., caeterum, qualiter hoc intelligendum est.
Si autem
Repete, eis uti postposuerit, quia delegati, etc.
Nequiverit
Et ita est hic arg. quod si per me non stat, mihi non est imputandum, 2. q. 6, anteriorum § ad haec; in Auth. ut spons. larg. § haec quoque, unde sumptus fuit § hic; et ff. ex quib. cau. maio., sed et si, 1. resp. Qualiter intelligatur hic ista impotentia, dicitur supra, de rescript., sicut Romana.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.