Book I › tit. 1.31 De officio iudicis ordinarii
X 1.31.17 Ut iuxta
tit. De officio iudicis ordinarii · 4 glosses
Idem Abbati et Conventui sancti Remigii.Incipit Ut iuxta · alleged in the gloss as de offi. ord., ut iuxta — 0× per the register
Saeculares
Quia etiam cohabitare et coniungi non possunt quibus studia sunt diversa, 16. q. 7, in nova; et oppido laici infesti sunt clericis; 2. q. 7, laicos; et sine strepitu iudicorum talia fieri debent, infra, de accusat., olim. Ad clericos saeculares tantum refertur quod dicit, saeculares, quia de laicis non est dubium, quia in talibus interesse non debent, vel de facto ducebant laicos.
Ecclesiae
Cum quibus hoc facere debet, 86. dist., si quid vero; 15. q. 7, episcopus nullius; infra, de accusat., qualiter et quando 2.
Habitu
Infra, de vit. et honest. cler., clerici officia; 21. q. 4, per totum.
Adiunctis
Qui sunt in huiusmodi officiis exercitati, infra, de statu monach., in singulis. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.