Book I › tit. 1.41 De in integrum restitutione
X 1.41.8 Constitutus
tit. De in integrum restitutione · 11 glosses
Gregorius IX.Incipit Constitutus in nostra · alleged in the gloss as de in integ. restit., constitutus — 1× per the register · find the allegations →
Fratre suo
Et merito, cum sit coniuncta persona, supra, de rescript., nonnulli. Et etiam ad agendum admittitur dum tamen contraria voluntas non appareat, ff. de procur., sed et hae personae; et ff. de procur., Pomponius § ulti. Et in causa restitutionis non admitteretur ad agendum, nisi constaret de voluntate ipsius, ff. de minor., patri, 1. resp.
Successores
Quia filius succedit etiam matri ab intestato sive ex testamento, C. de bon. mat., res. Pater vero habet usumfructum in cuius potestate est, qui omnem diligentiam tuendae rei debet habere. Alienare tamen rem filii vel donare non potest, C. de bon. mat., res; et C. de bon. mat., quicquid.
Utrique
Scilicet, patri et matri, quas possessiones de communi pecunia emerunt; simile infra, de don. int. vir. et uxor., significavit. Sed contra videtur, quia quicquid habet uxor totum praesumitur esse de bonis mariti, C. de donat. inter vir. et uxor., si uxoris; et ff. de donat. inter vir. et uxor., Quintus Mucius. Illud verum est quando non constat unde res illae processerunt. Sed hic constat, quia ut dixi de pecunia communi emptae vel utrique communiter legatae fuerint, et hoc certum erat.
Eosdem
Hoc ideo dicit quia dum filius est in potestate patris, alienare vel alias disponere de rebus suis non potest, nec agere pro his, nec ei tunc temporis currit praescriptio, ut C. de bon. mat., res; et C. de annal. except., super annali § ulti. Ideoque emancipavit eos, ut consentirent, et ratam haberent venditionem eandem quo ad patrem maternam in qua debebant succedere matri.
Venditionem
Quatenus contingebat eos de bonis maternis, alia parte quo ad partem patris petebant restitui ad ius offerendi pretium, et si venditio de bonis maternis teneret, petebant restitui similiter contra eam.
Nullam
Quasi factam a minore viginti quinque annis, si iuris solemnitas non fuit servata.
Vel cum
Supple si iuris solemnitas fuit servata in venditione.
Tempus
Scilicet, quatuor annorum, C. de temp. in int. rest., supervacuam. Est et hic arg. quod ultra quadriennium non detur restitutio. Ber.
Consuetudinem
Consuetudo erat approbata illius loci, quod si quis rem communem cum alio, vel rem suam venderet extraneo, vel alicui magis remoto, qui proximior est illi alienati a tempore contractus usque ad annum et diem et post, potest offerre pretium emptori et restituere rem. Et isti fratres omiserant offerre pretium infra annum et diem pro re patris alienata, cum ipsi essent proximiores, et ad hoc offerendum petebant restitui, ut rem patris rehaberent.
Debita
Quia si habebant curatorem et eius auctoritas non intervenit, ipso iure nulla fuit venditio, C. de in int. restit. min. vig. qui. ann., si curatorem. Et si decretum non intervenit sive auctoritas praetoris, non tenet venditio seu consensus subsequens, quia tutor et curator alienare rem minoris sine auctoritate praetoria non potest, C. de praed. vel al. reb. min., venditio; et C. de praed. vel al. reb. min., non est vobis; et C. de praed. vel al. reb. min., minorum; et C. de praed. vel al. reb. min., si quidem; et in pluribus legibus ibidem. Si vero isti nullum habebant curatorem, et contraxerunt vel consenserunt auctoritate praetoris venditioni factae a patre, obligantur. Sed si laesi sunt, restituuntur, ut lex praedicta C. de in int. restit. min. vig. qui. ann., si curatorem, in fi. Et ita si solemnitas iuris est omissa, nulla fuit venditio, et sic etiam nulla pronunciabitur. Si solemnitas servata fuit et probaverint se laesos, restituentur tam contra venditionem contingentem ipsos ex successione materna, quam etiam ad ius offerendi in venditione paterna.
Constiterit
Probabunt ergo isti se minores et laesos, alias non audirentur, ff. de iureiuran., nam postea § si minor. Quo probato, restituentur tam contra venditionem quam ad ius offerendi.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.